| Hic tu etiam dicere audebis, 'Est in iudicibus ille fami- | 2.5.136.1 |
| liaris meus, est paternus amicus ille.' Non ut quisque | |
| maxime est quicum tibi aliquid sit, ita te in huiusce modi | |
| crimine maxime eius pudet? 'Paternus amicus est.' Ipse | |
| pater si iudicaret, per deos immortalis, quid facere posset? | 5 |
| Cum tibi haec diceret, 'Tu in provincia populi Romani | |
| praetor, cum tibi maritimum bellum esset administrandum, | |
| Mamertinis ex foedere quam deberent navem per triennium | |
| remisisti, tibi apud eosdem privata navis oneraria maxima | |
| publice est aedificata, tu a civitatibus pecunias classis | 10 |
| nomine coegisti, tu pretio remiges dimisisti, tu, navis cum | |
| esset ab quaestore et ab legato capta praedonum, archipira- | |
| tam ab oculis omnium removisti, tu, qui cives Romani | |
| esse dicerentur, qui a multis cognoscerentur, securi ferire | |
| potuisti, tu tuam domum piratas abducere, tu in iudicium | 15 |
| archipiratam domo producere ausus es, tu in provincia | |
| tam splendida, tu apud socios fidelissimos, civis Romanos | 137.1 |
| honestissimos, in metu periculoque provinciae dies continuos | |
| compluris in litore conviviisque iacuisti, te per eos dies | |
| nemo tuae domi convenire, nemo in foro videre potuit, tu | |
| sociorum atque amicorum ad ea convivia matres familias | 5 |
| adhibuisti, tu inter eius modi mulieres praetextatum tuum | |
| filium, nepotem meum, conlocavisti, ut aetati maxime lubri- | |
| cae atque incertae exempla nequitiae parentis vita praeberet, | |
| tu praetor in provincia cum tunica pallioque purpureo visus | |
| es, tu propter amorem libidinemque tuam imperium navium | 10 |
| legato populi Romani ademisti, Syracusano tradidisti, tui | |
| milites in provincia Sicilia frugibus frumentoque caruerunt, | |
| tua luxurie atque avaritia classis populi Romani a praedoni- | |
| bus capta et incensa est; post Syracusas conditas quem | 138.1 |
| in portum numquam hostis accesserat, in eo te praetore | |
| primum piratae navigaverunt; neque haec tot et tanta | |
| dedecora dissimulatione tua neque oblivione hominum ac | |
| taciturnitate tegere voluisti, sed etiam navium praefectos | 5 |
| sine ulla causa de complexu parentum suorum, hospitum | |
| tuorum, ad mortem cruciatumque rapuisti, neque te in | |
| parentum luctu atque lacrimis mei nominis commemoratio | |
| mitigavit; tibi hominum innocentium sanguis non modo | |
| voluptati sed etiam quaestui fuit!'—haec si tibi tuus | 10 |
| parens diceret, posses ab eo veniam petere, posses ut tibi | |
| ignosceret postulare? |