| Satis est factum Siculis, satis officio ac necessitudini, satis | 2.5.139.1 |
| promisso nostro ac recepto. Reliqua est ea causa, iudices, | |
| quae iam non recepta sed innata, neque delata ad me sed | |
| in animo sensuque meo penitus adfixa atque insita est; | |
| quae non ad sociorum salutem, sed ad civium Romanorum, | 5 |
| hoc est ad unius cuiusque nostrum, vitam et sanguinem | |
| pertinet. In qua nolite a me, quasi dubium sit aliquid, | |
| argumenta, iudices, exspectare: omnia quae dicam sic | |
| erunt inlustria ut ad ea probanda totam Siciliam testem | |
| adhibere possem. Furor enim quidam, sceleris et audaciae | 10 |
| comes, istius effrenatum animum importunamque naturam | |
| tanta oppressit amentia ut numquam dubitaret in conventu | |
| palam supplicia, quae in convictos malefici servos constituta | |
| sunt, ea in civis Romanos expromere. Virgis quam multos | 140.1 |
| ceciderit quid ego commemorem? Tantum brevissime, | |
| iudices, dico: nullum fuit omnino civitatis isto praetore in | |
| hoc genere discrimen. Itaque iam consuetudine ad corpora | |
| civium Romanorum etiam sine istius nutu ferebatur manus | 5 |
| ipsa lictoris. | |
| Num potes hoc negare, Verres, in foro Lilybaei maximo | |
| conventu C. Servilium, civem Romanum e conventu Pan- | |
| hormitano, veterem negotiatorem, ad tribunal ante pedes | |
| tuos ad terram virgis et verberibus abiectum? Aude hoc | 10 |
| primum negare, si potes; nemo Lilybaei fuit quin viderit, | |
| nemo in Sicilia quin audiverit. Plagis confectum dico a | |
| lictoribus tuis civem Romanum ante oculos tuos concidisse. | |
| At quam ob causam, di immortales! tametsi iniuriam facio | 141.1 |
| communi causae et iuri civitatis; quasi enim ulla possit | |
| esse causa cur hoc cuiquam civi Romano iure accidat, ita | |
| quaero quae in Servilio causa fuerit. Ignoscite in hoc uno, | |
| iudices; in ceteris enim non magnopere causas requiram. | 5 |
| Locutus erat liberius de istius improbitate atque nequitia. | |
| Quod isti simul ac renuntiatum est, hominem iubet Lily- | |
| baeum vadimonium Venerio servo promittere. Promittit; | |
| Lilybaeum venitur. Cogere eum coepit, cum ageret nemo, | |
| nemo postularet, sponsionem mille nummum facere cum | 10 |
| lictore suo, 'Ni furtis quaestum faceret.' Recuperatores se | |
| de cohorte sua dicebat daturum. Servilius et recusare et | |
| deprecari ne iniquis iudicibus nullo adversario iudicium | |
| capitis in se constitueretur. Haec cum maxime loqueretur, | 142.1 |
| sex lictores circumsistunt valentissimi et ad pulsandos ver- | |
| berandosque homines exercitatissimi, caedunt acerrime | |
| virgis; denique proximus lictor, de quo iam saepe dixi, | |
| Sextius, converso baculo oculos misero tundere vehemen- | 5 |
| tissime coepit. Itaque ille, cum sanguis os oculosque com- | |
| plesset, concidit, cum illi nihilo minus iacenti latera tun- | |
| derent, ut aliquando spondere se diceret. Sic ille adfectus | |
| illim tum pro mortuo sublatus perbrevi postea est mortuus. | |
| Iste autem homo Venerius, adfluens omni lepore ac venu- | 10 |
| state, de bonis illius in aede Veneris argenteum Cupidinem | |
| posuit. Sic etiam fortunis hominum abutebatur ad nocturna | |
| vota cupiditatum suarum. |