| Nam quid ego de ceteris civium Romanorum suppliciis | 2.5.143.1 |
| singillatim potius quam generatim atque universe loquar? | |
| Carcer ille qui est a crudelissimo tyranno Dionysio factus | |
| Syracusis, quae lautumiae vocantur, in istius imperio domi- | |
| cilium civium Romanorum fuit. Vt quisque istius animum | 5 |
| aut oculos offenderat, in lautumias statim coniciebatur. | |
| Indignum hoc video videri omnibus, iudices, et id iam | |
| priore actione, cum haec testes dicerent, intellexi. Retineri | |
| enim putatis oportere iura libertatis non modo hic ubi | |
| tribuni plebis sunt, ubi ceteri magistratus, ubi forum plenum | 10 |
| iudiciorum, ubi senatus auctoritas, ubi existimatio populi | |
| Romani et frequentia, sed ubicumque terrarum et gentium | |
| violatum ius civium Romanorum sit, statuitis id pertinere ad | |
| communem causam libertatis et dignitatis. In externorum | 144.1 |
| hominum maleficorum sceleratorumque, in praedonum | |
| hostiumque custodias tu tantum numerum civium Romano- | |
| rum includere ausus es? Numquamne tibi iudici, num- | |
| quam contionis, numquam huius tantae frequentiae, quae | 5 |
| nunc te animo iniquissimo infestissimoque intuetur, venit | |
| in mentem? numquam tibi populi Romani absentis digni- | |
| tas, numquam species ipsa huiusce multitudinis in oculis | |
| animoque versata est? numquam te in horum conspectum | |
| rediturum, numquam in forum populi Romani venturum, | 10 |
| numquam sub legum et iudiciorum potestatem casurum | |
| esse duxisti? | |
| At quae erat ista libido crudelitatis exercendae, quae tot | 145.1 |
| scelerum suscipiendorum causa? Nulla, iudices, praeter | |
| praedandi novam singularemque rationem. Nam ut illi | |
| quos a poetis accepimus, qui sinus quosdam obsedisse mari- | |
| timos aut aliqua promunturia aut praerupta saxa tenuisse | 5 |
| dicuntur, ut eos qui essent adpulsi navigiis interficere pos- | |
| sent, sic iste in omnia maria infestus ex omnibus Siciliae | |
| partibus imminebat. Quaecumque navis ex Asia, quae ex | |
| Syria, quae Tyro, quae Alexandria venerat, statim certis | |
| indicibus et custodibus tenebatur; vectores omnes in lau- | 10 |
| tumias coniciebantur, onera atque merces in praetoriam | |
| domum deferebantur. Versabatur in Sicilia longo inter- | |
| vallo alter non Dionysius ille nec Phalaris,—tulit enim illa | |
| quondam insula multos et crudelis tyrannos,—sed quoddam | |
| novum monstrum ex vetere illa immanitate quae in isdem | 15 |
| locis versata esse dicitur. Non enim Charybdim tam in- | 146.1 |
| festam neque Scyllam nautis quam istum in eodem freto | |
| fuisse arbitror; hoc etiam iste infestior, quod multo se | |
| pluribus et immanioribus canibus succinxerat, Cyclops alter | |
| multo importunior; hic enim totam insulam obsidebat, ille | 5 |
| Aetnam solam et eam Siciliae partem tenuisse dicitur. |