| At quae causa tum subiciebatur ab ipso, iudices, huius | 2.5.146.7 |
| tam nefariae crudelitatis? Eadem quae nunc in defensione | |
| commemorabitur. Quicumque accesserant ad Siciliam | |
| paulo pleniores, eos Sertorianos milites esse atque a Dianio | 10 |
| fugere dicebat. Illi ad deprecandum periculum profere- | |
| bant alii purpuram Tyriam, tus alii atque odores vestemque | |
| linteam, gemmas alii et margaritas, vina non nulli Graeca | |
| venalisque Asiaticos, ut intellegeretur ex mercibus quibus | |
| ex locis navigarent. Non providerant eas ipsas sibi causas | 15 |
| esse periculi, quibus argumentis se ad salutem uti arbitra- | |
| bantur. Iste enim haec eos ex piratarum societate adeptos | |
| esse dicebat; ipsos in lautumias abduci imperabat, navis | |
| eorum atque onera diligenter adservanda curabat. His | 147.1 |
| institutis cum completus iam mercatorum carcer esset, tum | |
| illa fiebant quae L. Suettium, equitem Romanum, lectissi- | |
| mum virum, dicere audistis, et quae ceteros audietis. | |
| Cervices in carcere frangebantur indignissime civium Ro- | 5 |
| manorum, ut iam illa vox et imploratio, 'Civis Romanus | |
| sum,' quae saepe multis in ultimis terris opem inter bar- | |
| baros et salutem tulit, ea mortem illis acerbiorem et | |
| supplicium maturius ferret. | |
| Quid est, Verres? quid ad haec cogitas respondere? | 10 |
| num mentiri me, num fingere aliquid, num augere crimen? | |
| num quid horum dicere istis defensoribus tuis audes? | |
| Cedo mihi, quaeso, ex ipsius sinu litteras Syracusanorum, | |
| quas ipse ad arbitrium suum confectas esse arbitratur, cedo | |
| rationem carceris, quae diligentissime conficitur, quo quisque | 15 |
| die datus in custodiam, quo mortuus, quo necatus sit. | |
| Litterae Syracvsanorvm. Videtis civis Romanos gre- | 148.1 |
| gatim coniectos in lautumias, videtis indignissimo in loco | |
| coacervatam multitudinem vestrorum civium. Quaerite | |
| nunc vestigia quibus exitus eorum ex illo loco compareant. | |
| Nulla sunt. Omnesne mortui? Si ita posset defendere, | 5 |
| tamen fides huic defensioni non haberetur. Sed scriptum | |
| exstat in isdem litteris quod iste homo barbarus ac | |
| dissolutus neque attendere umquam neque intellegere | |
| potuit: ἐδικαιώθησαν, inquit, hoc est, ut Siculi loquuntur, | |
| supplicio adfecti ac necati sunt. | 10 |