| Si qui rex, si qua civitas exterarum gentium, si qua natio | 2.5.149.1 |
| fecisset aliquid in civis Romanos eius modi, nonne publice | |
| vindicaremus, nonne bello persequeremur? possemus hanc | |
| iniuriam ignominiamque nominis Romani inultam impuni- | |
| tamque dimittere? Quot bella maiores nostros et quanta | 5 |
| suscepisse arbitramini, quod cives Romani iniuria adfecti, | |
| quod navicularii retenti, quod mercatores spoliati dice- | |
| rentur? At ego iam retentos non queror, spoliatos feren- | |
| dum puto; navibus, mancipiis, mercibus ademptis in vincla | |
| mercatores esse coniectos et in vinclis civis Romanos | 10 |
| necatos esse arguo. Si haec apud Scythas dicerem, non | 150.1 |
| hic in tanta multitudine civium Romanorum, non apud | |
| senatores, lectissimos civitatis, non in foro populi Romani | |
| de tot et tam acerbis suppliciis civium Romanorum, tamen | |
| animos etiam barbarorum hominum permoverem; tanta | 5 |
| enim huius imperi amplitudo, tanta nominis Romani digni- | |
| tas est apud omnis nationes ut ista in nostros homines | |
| crudelitas nemini concessa esse videatur. Nunc tibi ego | |
| ullam salutem, ullum perfugium putem, cum te implicatum | |
| severitate iudicum, circumretitum frequentia populi Romani | 10 |
| esse videam? Si mehercule, id quod fieri non posse in- | 151.1 |
| tellego, ex his te laqueis exueris ac te aliqua via ac ratione | |
| explicaris, in illas tibi maiores plagas incidendum est in | |
| quibus te ab eodem me superiore ex loco confici et concidi | |
| necesse est. | 5 |
| Cui si etiam id quod defendit velim concedere, tamen | |
| ipsa illa falsa defensio non minus esse ei perniciosa quam | |
| mea vera accusatio debeat. Quid enim defendit? Ex | |
| Hispania fugientis se excepisse et supplicio adfecisse | |
| dicit. Quis tibi id permisit? quo iure fecisti? quis idem | 10 |
| fecit? qui tibi id facere licuit? Forum plenum et basilicas | 152.1 |
| istorum hominum videmus, et animo aequo videmus; | |
| civilis enim dissensionis et seu amentiae seu fati seu | |
| calamitatis non est iste molestus exitus, in quo reliquos | |
| saltem civis incolumis licet conservare. Verres, ille vetus | 5 |
| proditor consulis, translator quaesturae, aversor pecuniae | |
| publicae, tantum sibi auctoritatis in re publica suscepit ut, | |
| quibus hominibus per senatum, per populum Romanum, | |
| per omnis magistratus, in foro, in suffragiis, in hac urbe, in | |
| re publica versari liceret, iis omnibus mortem acerbam | 10 |
| crudelemque proponeret si fortuna eos ad aliquam partem | |
| Siciliae detulisset. Ad Cn. Pompeium, clarissimum virum | 153.1 |
| et fortissimum, permulti occiso Perperna ex illo Sertoriano | |
| numero militum confugerunt. Quem non ille summo cum | |
| studio salvum incolumemque servavit? cui civi supplicanti | |
| non illa dextera invicta fidem porrexit et spem salutis | 5 |
| ostendit? Itane vero? quibus fuit portus apud eum | |
| quem contra arma tulerant, iis apud te, cuius nullum in | |
| re publica momentum umquam fuit, mors et cruciatus erat | |
| constitutus? Vide quam commodam defensionem excogi- | |
| taris! Malo mehercule id quod tu defendis his iudicibus | 10 |
| populoque Romano quam id quod ego insimulo probari, | |
| malo, inquam, te isti generi hominum quam mercatoribus | |
| et naviculariis inimicum atque infestum putari; meum | |
| enim crimen avaritiae te nimiae coarguit, tua defensio | |
| furoris cuiusdam et immanitatis et inauditae crudelitatis et | 15 |
| paene novae proscriptionis. |