| Sed non licet me isto tanto bono, iudices, uti, non licet. | 2.5.154.1 |
| Adsunt enim Puteoli toti; frequentissimi venerunt ad hoc | |
| iudicium mercatores, homines locupletes atque honesti, qui | |
| partim socios suos, partim libertos, partim conlibertos spo- | |
| liatos in vincla coniectos, partim in vinclis necatos, partim | 5 |
| securi percussos esse dicunt. Hic vide quam me sis usurus | |
| aequo. Cum ego P. Granium testem produxero qui suos | |
| libertos abs te securi percussos esse dicat, qui abs te navem | |
| suam mercesque repetat, refellito, si poteris; meum testem | |
| deseram, tibi favebo, te, inquam, adiuvabo; ostendito illos | 10 |
| cum Sertorio fuisse, ab Dianio fugientis ad Siciliam esse | |
| delatos. Nihil est quod te mallem probare; nullum enim | |
| facinus quod maiore supplicio dignum sit reperiri neque | |
| proferri potest. Reducam iterum equitem Romanum, | 155.1 |
| L. Flavium, si voles, quoniam priore actione,—ut patroni | |
| tui dictitant, nova quadam sapientia, ut omnes intellegunt, | |
| conscientia tua atque auctoritate meorum testium,—testem | |
| nullum interrogasti. Interrogetur Flavius, si voles, quinam | 5 |
| fuerit T. Herennius, is quem ille argentariam Lepti fecisse | |
| dicit; qui cum amplius centum civis Romanos haberet ex | |
| conventu Syracusano qui eum non solum cognoscerent sed | |
| etiam lacrimantes ac te implorantes defenderent, tamen | |
| inspectantibus omnibus Syracusis securi percussus est. | 10 |
| Hunc quoque testem meum refelli et illum Herennium | |
| Sertorianum fuisse abs te demonstrari et probari volo. | |
| Quid de illa multitudine dicemus eorum qui capitibus | 156.1 |
| involutis in piratarum captivorum numero producebantur, | |
| ut securi ferirentur? Quae ista nova diligentia, quam ob | |
| causam abs te excogitata? an te L. Flavi ceterorumque de | |
| T. Herennio vociferatio commovebat? an M. Anni, gra- | 5 |
| vissimi atque honestissimi viri, summa auctoritas paulo | |
| diligentiorem timidioremque fecerat? qui nuper pro testi- | |
| monio non advenam nescio quem nec alienum, sed eum | |
| civem Romanum qui omnibus in illo conventu notus, qui | |
| Syracusis natus esset, abs te securi percussum esse dixit. | 10 |
| Post hanc illorum vociferationem, post hanc communem | 157.1 |
| famam atque querimoniam non mitior in supplicio, sed | |
| diligentior esse coepit; capitibus involutis civis Romanos | |
| ad necem producere instituit; quos tamen idcirco necabat | |
| palam quod homines in conventu, id quod antea dixi, | 5 |
| nimium diligenter praedonum numerum requirebant. Haec- | |
| ine plebi Romanae te praetore est constituta condicio, | |
| haec negoti gerendi spes, hoc capitis vitaeque discrimen? | |
| Parumne multa mercatoribus sunt necessario pericula | |
| subeunda fortunae, nisi etiam hae formidines ab nostris | 10 |
| magistratibus atque in nostris provinciis impendebunt? | |
| Ad eamne rem fuit haec suburbana ac fidelis provincia, | |
| plena optimorum sociorum honestissimorumque civium, | |
| quae civis Romanos omnis suis ipsa sedibus libentissime | |
| semper accepit, ut, qui usque ex ultima Syria atque Aegypto | 15 |
| navigarent, qui apud barbaros propter togae nomen in | |
| honore aliquo fuissent, qui ex praedonum insidiis, qui | |
| ex tempestatum periculis profugissent, in Sicilia securi | |
| ferirentur, cum se iam domum venisse arbitrarentur? |