| Nam quid ego de P. Gavio, Consano municipe, dicam, | 2.5.158.1 |
| iudices, aut qua vi vocis, qua gravitate verborum, quo | |
| dolore animi dicam? tametsi dolor me non deficit; ut | |
| cetera mihi in dicendo digna re, digna dolore meo, suppe- | |
| tant magis laborandum est. Quod crimen eius modi est | 5 |
| ut, cum primum ad me delatum est, usurum me illo non | |
| putarem; tametsi enim verissimum esse intellegebam, | |
| tamen credibile fore non arbitrabar. Coactus lacrimis | |
| omnium civium Romanorum qui in Sicilia negotiantur, | |
| adductus Valentinorum, hominum honestissimorum, omni- | 10 |
| umque Reginorum testimoniis multorumque equitum | |
| Romanorum qui casu tum Messanae fuerunt, dedi tantum | |
| priore actione testium res ut nemini dubia esse possit. | |
| Quid nunc agam? Cum iam tot horas de uno genere ac | 159.1 |
| de istius nefaria crudelitate dicam, cum prope omnem | |
| vim verborum eius modi, quae scelere istius digna sint, | |
| aliis in rebus consumpserim, neque hoc providerim, ut | |
| varietate criminum vos attentos tenerem, quem ad modum | 5 |
| de tanta re dicam? Opinor, unus modus atque una ratio | |
| est; rem in medio ponam; quae tantum habet ipsa gravi- | |
| tatis ut neque mea, quae nulla est, neque cuiusquam ad | |
| inflammandos vestros animos eloquentia requiratur. | |
| Gavius hic quem dico, Consanus, cum in illo numero | 160.1 |
| civium Romanorum ab isto in vincla coniectus esset et | |
| nescio qua ratione clam e lautumiis profugisset Messa- | |
| namque venisset, qui tam prope iam Italiam et moenia | |
| Reginorum, civium Romanorum, videret et ex illo metu | 5 |
| mortis ac tenebris quasi luce libertatis et odore aliquo | |
| legum recreatus revixisset, loqui Messanae et queri coepit | |
| se civem Romanum in vincla coniectum, sibi recta iter esse | |
| Romam, Verri se praesto advenienti futurum. Non intelle- | |
| gebat miser nihil interesse utrum haec Messanae an apud | 10 |
| istum in praetorio loqueretur; nam, ut antea vos docui, | |
| hanc sibi iste urbem delegerat quam haberet adiutricem | |
| scelerum, furtorum receptricem, flagitiorum omnium con- | |
| sciam. Itaque ad magistratum Mamertinum statim de- | |
| ducitur Gavius, eoque ipso die casu Messanam Verres venit. | 15 |
| Res ad eum defertur, esse civem Romanum qui se Syra- | |
| cusis in lautumiis fuisse quereretur; quem iam ingredientem | |
| in navem et Verri nimis atrociter minitantem ab se retra- | |
| ctum esse et adservatum, ut ipse in eum statueret quod | |
| videretur. Agit hominibus gratias et eorum benivolentiam | 161.1 |
| erga se diligentiamque conlaudat. Ipse inflammatus scelere | |
| et furore in forum venit; ardebant oculi, toto ex ore cru- | |
| delitas eminebat. Exspectabant omnes quo tandem pro- | |
| gressurus aut quidnam acturus esset, cum repente hominem | 5 |
| proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas | |
| expediri iubet. Clamabat ille miser se civem esse Ro- | |
| manum, municipem Consanum; meruisse cum L. Raecio, | |
| splendidissimo equite Romano, qui Panhormi negotiaretur, | |
| ex quo haec Verres scire posset. Tum iste, se comperisse | 10 |
| eum speculandi causa in Siciliam a ducibus fugitivorum | |
| esse missum; cuius rei neque index neque vestigium ali- | |
| quod neque suspicio cuiquam esset ulla; deinde iubet | |
| undique hominem vehementissime verberari. Caedebatur | 162.1 |
| virgis in medio foro Messanae civis Romanus, iudices, cum | |
| interea nullus gemitus, nulla vox alia illius miseri inter | |
| dolorem crepitumque plagarum audiebatur nisi haec, 'Civis | |
| Romanus sum.' Hac se commemoratione civitatis omnia | 5 |
| verbera depulsurum cruciatumque a corpore deiecturum | |
| arbitrabatur; is non modo hoc non perfecit, ut virgarum | |
| vim deprecaretur, sed cum imploraret saepius usurparetque | |
| nomen civitatis, crux,—crux, inquam,—infelici et aerum- | |
| noso, qui numquam istam pestem viderat, comparabatur. | 10 |