| O nomen dulce libertatis! o ius eximium nostrae civi- | 2.5.163.1 |
| tatis! o lex Porcia legesque Semproniae! o graviter desi- | |
| derata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia | |
| potestas! Hucine tandem haec omnia reciderunt ut civis | |
| Romanus in provincia populi Romani, in oppido foedera- | 5 |
| torum, ab eo qui beneficio populi Romani fascis et securis | |
| haberet deligatus in foro virgis caederetur? Quid? cum | |
| ignes ardentesque laminae ceterique cruciatus admove- | |
| bantur, si te illius acerba imploratio et vox miserabilis non | |
| inhibebat, ne civium quidem Romanorum qui tum aderant | 10 |
| fletu et gemitu maximo commovebare? In crucem tu | |
| agere ausus es quemquam qui se civem Romanum esse | |
| diceret? Nolui tam vehementer agere hoc prima actione, | |
| iudices, nolui; vidistis enim ut animi multitudinis in istum | |
| dolore et odio et communis periculi metu concitarentur. | 15 |
| Statui egomet mihi tum modum et orationi meae et | |
| C. Numitorio, equiti Romano, primo homini, testi meo; | |
| et Glabrionem id quod sapientissime fecit facere laetatus | |
| sum, ut repente consilium in medio testimonio dimitteret. | |
| Etenim verebatur ne populus Romanus ab isto eas poenas | 20 |
| vi repetisse videretur, quas veritus esset ne iste legibus ac | |
| vestro iudicio non esset persoluturus. Nunc quoniam iam | 164.1 |
| exploratum est omnibus quo loco causa tua sit et quid de | |
| te futurum sit, sic tecum agam. Gavium istum, quem | |
| repentinum speculatorem fuisse dicis, ostendam in lautu- | |
| mias Syracusis a te esse coniectum, neque id solum ex | 5 |
| litteris ostendam Syracusanorum, ne possis dicere me, quia | |
| sit aliqui in litteris Gavius, hoc fingere et eligere nomen, | |
| ut hunc illum esse possim dicere, sed ad arbitrium tuum | |
| testis dabo qui istum ipsum Syracusis abs te in lautumias | |
| coniectum esse dicant. Producam etiam Consanos muni- | 10 |
| cipes illius ac necessarios, qui te nunc sero doceant, iudices | |
| non sero, illum P. Gavium quem tu in crucem egisti civem | |
| Romanum et municipem Consanum, non speculatorem | |
| fugitivorum fuisse. |