| Cum haec omnia quae polliceor cumulate tuis proximis | 2.5.165.1 |
| plana fecero, tum istuc ipsum tenebo quod abs te mihi | |
| datur; eo contentum esse me dicam. Quid enim nuper | |
| tu ipse, cum populi Romani clamore atque impetu pertur- | |
| batus exsiluisti, quid, inquam, elocutus es? Illum, quod | 5 |
| moram supplicio quaereret, ideo clamitasse se esse civem | |
| Romanum, sed speculatorem fuisse. Iam mei testes veri | |
| sunt. Quid enim dicit aliud C. Numitorius, quid M. et P. | |
| Cottii, nobilissimi homines ex agro Tauromenitano, quid | |
| Q. Lucceius, qui argentariam Regi maximam fecit, quid | 10 |
| ceteri? Adhuc enim testes ex eo genere a me sunt dati, | |
| non qui novisse Gavium, sed se vidisse dicerent, cum is, | |
| qui se civem Romanum esse clamaret, in crucem ageretur. | |
| Hoc tu, Verres, idem dicis, hoc tu confiteris, illum clami- | |
| tasse se civem esse Romanum; apud te nomen civitatis ne | 15 |
| tantum quidem valuisse ut dubitationem aliquam [crucis], | |
| ut crudelissimi taeterrimique supplici aliquam parvam | |
| moram saltem posset adferre. Hoc teneo, hic haereo, | 166.1 |
| iudices, hoc sum contentus uno, omitto ac neglego cetera; | |
| sua confessione induatur ac iuguletur necesse est. Qui | |
| esset ignorabas, speculatorem esse suspicabare; non quaero | |
| qua suspicione, tua te accuso oratione: civem Romanum | 5 |
| se esse dicebat. Si tu apud Persas aut in extrema India | |
| deprensus, Verres, ad supplicium ducerere, quid aliud | |
| clamitares nisi te civem esse Romanum? et si tibi ignoto | |
| apud ignotos, apud barbaros, apud homines in extremis | |
| atque ultimis gentibus positos, nobile et inlustre apud omnis | 10 |
| nomen civitatis tuae profuisset, ille, quisquis erat, quem tu | |
| in crucem rapiebas, qui tibi esset ignotus, cum civem se | |
| Romanum esse diceret, apud te praetorem si non effugium | |
| ne moram quidem mortis mentione atque usurpatione civi- | |
| tatis adsequi potuit? Homines tenues, obscuro loco nati, | 167.1 |
| navigant, adeunt ad ea loca quae numquam antea viderunt, | |
| ubi neque noti esse iis quo venerunt, neque semper cum | |
| cognitoribus esse possunt. Hac una tamen fiducia civitatis | |
| non modo apud nostros magistratus, qui et legum et existi- | 5 |
| mationis periculo continentur, neque apud civis solum | |
| Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum | |
| societate iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur, sed, quo- | |
| cumque venerint, hanc sibi rem praesidio sperant futuram. | |
| Tolle hanc spem, tolle hoc praesidium civibus Romanis, | 168.1 |
| constitue nihil esse opis in hac voce, 'Civis Romanus sum,' | |
| posse impune praetorem aut alium quempiam supplicium | |
| quod velit in eum constituere qui se civem Romanum esse | |
| dicat, quod qui sit ignoret: iam omnis provincias, iam | 5 |
| omnia regna, iam omnis liberas civitates, iam omnem | |
| orbem terrarum, qui semper nostris hominibus maxime | |
| patuit, civibus Romanis ista defensione praecluseris. Quid? | |
| si L. Raecium, equitem Romanum, qui tum erat in Sicilia, | |
| nominabat, etiamne id magnum fuit, Panhormum litteras | 10 |
| mittere? Adservasses hominem custodiis Mamertinorum | |
| tuorum, vinctum clausum habuisses, dum Panhormo Rae- | |
| cius veniret; cognosceret hominem, aliquid de summo | |
| supplicio remitteres; si ignoraret, tum, si ita tibi videretur, | |
| hoc iuris in omnis constitueres, ut, qui neque tibi notus | 15 |
| esset neque cognitorem locupletem daret, quamvis civis | |
| Romanus esset, in crucem tolleretur. |