| Sed quid ego plura de Gavio? quasi tu Gavio tum fueris | 2.5.169.1 |
| infestus ac non nomini generi iuri civium hostis. Non | |
| illi, inquam, homini sed causae communi libertatis inimi- | |
| cus fuisti. Quid enim attinuit, cum Mamertini more | |
| atque instituto suo crucem fixissent post urbem in via | 5 |
| Pompeia, te iubere in ea parte figere quae ad fretum spe- | |
| ctaret, et hoc addere,—quod negare nullo modo potes, quod | |
| omnibus audientibus dixisti palam,—te idcirco illum locum | |
| deligere, ut ille, quoniam se civem Romanum esse diceret, | |
| ex cruce Italiam cernere ac domum suam prospicere posset? | 10 |
| Itaque illa crux sola, iudices, post conditam Messanam illo | |
| in loco fixa est. Italiae conspectus ad eam rem ab isto | |
| delectus est, ut ille in dolore cruciatuque moriens per- | |
| angusto fretu divisa servitutis ac libertatis iura cognosceret, | |
| Italia autem alumnum suum servitutis extremo summoque | 15 |
| supplicio adfixum videret. Facinus est vincire civem Ro- | 170.1 |
| manum, scelus verberare, prope parricidium necare: quid | |
| dicam in crucem tollere? Verbo satis digno tam nefaria | |
| res appellari nullo modo potest. Non fuit his omnibus iste | |
| contentus; 'spectet,' inquit, 'patriam; in conspectu legum | 5 |
| libertatisque moriatur.' Non tu hoc loco Gavium, non | |
| unum hominem nescio quem, sed communem libertatis et | |
| civitatis causam in illum cruciatum et crucem egisti. Iam | |
| vero videte hominis audaciam! Nonne eum graviter tulisse | |
| arbitramini quod illam civibus Romanis crucem non posset | 10 |
| in foro, non in comitio, non in rostris defigere? Quod | |
| enim his locis in provincia sua celebritate simillimum, | |
| regione proximum potuit, elegit; monumentum sceleris | |
| audaciaeque suae voluit esse in conspectu Italiae, vesti- | |
| bulo Siciliae, praetervectione omnium qui ultro citroque | 15 |
| navigarent. |