| Si haec non ad civis Romanos, non ad aliquos amicos | 2.5.171.1 |
| nostrae civitatis, non ad eos qui populi Romani nomen | |
| audissent, denique si non ad homines verum ad bestias, | |
| aut etiam, ut longius progrediar, si in aliqua desertissima | |
| solitudine ad saxa et ad scopulos haec conqueri ac deplo- | 5 |
| rare vellem, tamen omnia muta atque inanima tanta et | |
| tam indigna rerum acerbitate commoverentur. Nunc vero | |
| cum loquar apud senatores populi Romani, legum et iudi- | |
| ciorum et iuris auctores, timere non debeo ne non unus | |
| iste civis Romanus illa cruce dignus, ceteri omnes simili | 10 |
| periculo indignissimi iudicentur. Paulo ante, iudices, | 172.1 |
| lacrimas in morte misera atque indigna nauarchorum non | |
| tenebamus, et recte ac merito sociorum innocentium | |
| miseria commovebamur: quid nunc in nostro sanguine | |
| tandem facere debemus? Nam civium Romanorum | 5 |
| omnium sanguis coniunctus existimandus est, quoniam et | |
| salutis omnium ratio et veritas postulat. Omnes hoc loco | |
| cives Romani, et qui adsunt et qui ubique sunt, vestram | |
| severitatem desiderant, vestram fidem implorant, vestrum | |
| auxilium requirunt; omnia sua iura commoda auxilia, | 10 |
| totam denique libertatem in vestris sententiis versari arbi- | |
| trantur. A me tametsi satis habent, tamen, si res aliter | 173.1 |
| acciderit, plus habebunt fortasse quam postulant. Nam si | |
| qua vis istum de vestra severitate eripuerit, id quod neque | |
| metuo, iudices, neque ullo modo fieri posse video,—sed si | |
| in hoc me ratio fefellerit, Siculi causam suam perisse que- | 5 |
| rentur et mecum pariter moleste ferent, populus quidem | |
| Romanus brevi, quoniam mihi potestatem apud se agendi | |
| dedit, ius suum me agente suis suffragiis ante Kalendas | |
| Februarias recuperabit. Ac si de mea gloria atque ampli- | |
| tudine quaeritis, iudices, non est alienum meis rationibus | 10 |
| istum mihi ex hoc iudicio ereptum ad illud populi Romani | |
| iudicium reservari. Splendida est illa causa, probabilis | |
| mihi et facilis, populo grata atque iucunda; denique si | |
| videor hic, id quod ego non quaesivi, de uno isto voluisse | |
| crescere, isto absoluto, quod sine multorum scelere fieri | 15 |
| non potest, de multis mihi crescere licebit. |