| Sed mehercule vestra reique publicae causa, iudices, nolo | 2.5.173.17 |
| in hoc delecto consilio tantum flagiti esse commissum, | |
| nolo eos iudices quos ego probarim atque delegerim sic | |
| in hac urbe notatos isto absoluto ambulare ut non cera | 20 |
| sed caeno obliti esse videantur. Quam ob rem te quoque, | 174.1 |
| Hortensi, si qui monendi locus ex hoc loco est, moneo | |
| videas etiam atque etiam et consideres quid agas, quo | |
| progrediare, quem hominem et qua ratione defendas. | |
| Neque de illo tibi quicquam praefinio quo minus ingenio | 5 |
| mecum atque omni dicendi facultate contendas; cetera si | |
| qua putas te occultius extra iudicium quae ad iudicium | |
| pertineant facere posse, si quid artificio consilio potentia | |
| gratia, copiis istius moliri cogitas, magno opere censeo | |
| desistas, et illa quae temptata iam et coepta sunt ab isto, | 10 |
| a me autem pervestigata et cognita, moneo ut exstinguas | |
| et longius progredi ne sinas. Magno tuo periculo pecca- | |
| bitur in hoc iudicio, maiore quam putas. Quod enim te | 175.1 |
| liberatum iam existimationis metu, defunctum honoribus | |
| designatum consulem cogites, mihi crede, ornamenta ista | |
| et beneficia populi Romani non minore negotio retinentur | |
| quam comparantur. Tulit haec civitas quoad potuit, quoad | 5 |
| necesse fuit, regiam istam vestram dominationem in iudiciis | |
| et in omni re publica, tulit; sed quo die populo Romano | |
| tribuni plebi restituti sunt, omnia ista vobis, si forte non- | |
| dum intellegitis, adempta atque erepta sunt. Omnium | |
| nunc oculi coniecti sunt hoc ipso tempore in unum quem- | 10 |
| que nostrum, qua fide ego accusem, qua religione hi iudi- | |
| cent, qua tu ratione defendas. De omnibus nobis, si qui | 176.1 |
| tantulum de recta regione deflexerit, non illa tacita existi- | |
| matio quam antea contemnere solebatis, sed vehemens ac | |
| liberum populi Romani iudicium consequetur. Nulla tibi, | |
| Quinte, cum isto cognatio, nulla necessitudo; quibus excu- | 5 |
| sationibus antea nimium in aliquo iudicio studium tuum | |
| defendere solebas, earum habere in hoc homine nullam | |
| potes. Quae iste in provincia palam dictitabat, cum ea | |
| quae faciebat tua se fiducia facere dicebat, ea ne vera | |
| putentur tibi maxime est providendum. Ego mei rationem | 177.1 |
| iam offici confido esse omnibus iniquissimis meis persolu- | |
| tam; nam istum paucis horis primae actionis omnium | |
| mortalium sententiis condemnavi. Reliquum iudicium | |
| iam non de mea fide, quae perspecta est, nec de istius | 5 |
| vita, quae damnata est, sed de iudicibus et, vere ut dicam, | |
| de te futurum est. |