Sed quid ego plura de Gavio? quasi tu Gavio tum fueris 2.5.169.1
infestus ac non nomini generi iuri civium hostis. Non
illi, inquam, homini sed causae communi libertatis inimi-
cus fuisti. Quid enim attinuit, cum Mamertini more
atque instituto suo crucem fixissent post urbem in via 5
Pompeia, te iubere in ea parte figere quae ad fretum spe-
ctaret, et hoc addere,—quod negare nullo modo potes, quod
omnibus audientibus dixisti palam,—te idcirco illum locum
deligere, ut ille, quoniam se civem Romanum esse diceret,
ex cruce Italiam cernere ac domum suam prospicere posset? 10
Itaque illa crux sola, iudices, post conditam Messanam illo
in loco fixa est. Italiae conspectus ad eam rem ab isto
delectus est, ut ille in dolore cruciatuque moriens per-
angusto fretu divisa servitutis ac libertatis iura cognosceret,
Italia autem alumnum suum servitutis extremo summoque 15
supplicio adfixum videret. Facinus est vincire civem Ro- 170.1
manum, scelus verberare, prope parricidium necare: quid
dicam in crucem tollere? Verbo satis digno tam nefaria
res appellari nullo modo potest. Non fuit his omnibus iste
contentus; 'spectet,' inquit, 'patriam; in conspectu legum 5
libertatisque moriatur.' Non tu hoc loco Gavium, non
unum hominem nescio quem, sed communem libertatis et
civitatis causam in illum cruciatum et crucem egisti. Iam
vero videte hominis audaciam! Nonne eum graviter tulisse
arbitramini quod illam civibus Romanis crucem non posset 10
in foro, non in comitio, non in rostris defigere? Quod
enim his locis in provincia sua celebritate simillimum,
regione proximum potuit, elegit; monumentum sceleris
audaciaeque suae voluit esse in conspectu Italiae, vesti-
bulo Siciliae, praetervectione omnium qui ultro citroque 15
navigarent.