| Atque ego non dubito quin, ut mihi, cui mea filia maxime | 2.1.112.7 |
| cordi est, res haec acerba videtur atque indigna, sic uni | |
| cuique vestrum, qui simili sensu atque indulgentia filiarum | |
| commovemini. Quid enim natura nobis iucundius, quid | 10 |
| carius esse voluit? quid est dignius in quo omnis nostra | |
| diligentia indulgentiaque consumatur? Homo importunis- | 113.1 |
| sime, cur tantam iniuriam P. Annio mortuo fecisti? cur | |
| hunc dolorem cineri eius atque ossibus inussisti, ut liberis | |
| eius bona patria—voluntate patris, iure, legibus tradita—eri- | |
| peres, et cui tibi esset commodum condonares? Quibuscum | 5 |
| vivi bona nostra partimur, iis praetor adimere nobis mortuis | |
| bona fortunasque poterit? Nec petitionem, inquit, nec | |
| possessionem dabo. Eripies igitur pupillae togam prae- | |
| textam, detrahes ornamenta non solum fortunae sed etiam | |
| ingenuitatis? Miramur ad arma contra istum hominem | 10 |
| Lampsacenos isse, miramur istum de provincia decedentem | |
| clam Syracusis profugisse? Nos si alienam vicem pro | |
| nostra iniuria doleremus, vestigium istius in foro nullum | |
| esset relictum. Pater dat filiae, prohibes; leges sinunt, | 114.1 |
| tamen te interponis! De suis bonis ita dat ut ab iure non | |
| abeat; quid habes quod reprehendas? Nihil, opinor. At | |
| ego concedo; prohibe, si potes, si habes qui te audiat, si | |
| potest tibi dicto audiens esse quisquam. Eripias tu volun- | 5 |
| tatem mortuis, bona vivis, ius omnibus? Hoc populus | |
| Romanus non manu vindicasset, nisi te huic tempori atque | |
| huic iudicio reservasset? | |
| Posteaquam ius praetorium constitutum est, semper hoc | |
| iure usi sumus: si tabulae testamenti non proferrentur, tum | 10 |
| <ut>, uti quemque potissimum heredem esse oporteret, si is | |
| intestatus mortuus esset, ita secundum eum possessio daretur. | |
| Quare hoc sit aequissimum facile est dicere, sed in re tam | |
| usitata satis est ostendere omnis antea ius ita dixisse, et hoc | |
| vetus edictum translaticiumque esse. Cognoscite hominis | 115.1 |
| aliud in re vetere edictum novum, et simul, dum est unde | |
| ius civile discatur, adulescentis in disciplinam ei tradite: | |
| mirum est hominis ingenium, mira prudentia. Minucius | |
| quidam mortuus est ante istum praetorem; eius testamen- | 5 |
| tum erat nullum; lege hereditas ad gentem Minuciam | |
| veniebat. Si habuisset iste edictum, quod ante istum et | |
| postea omnes habuerunt, possessio Minuciae genti esset | |
| data: si quis testamento se heredem esse arbitraretur quod | |
| tum non exstaret, lege ageret in hereditatem, aut, pro praede | 10 |
| litis vindiciarum cum satis accepisset, sponsionem faceret et | |
| ita de hereditate certaret. Hoc, opinor, iure et maiores | |
| nostri et nos semper usi sumus. Videte ut hoc iste cor- | |
| rexerit. Componit edictum his verbis ut quivis intellegere | 116.1 |
| possit unius hominis causa conscriptum esse, tantum quod | |
| hominem non nominat; causam quidem totam perscribit, | |
| ius, consuetudinem, aequitatem, edicta omnium neglegit. | |
| Ex edicto vrbano. Si de hereditate ambigitvr — — | 5 |
| si possessor sponsionem non faciet. Iam qui id ad prae- | |
| torem, uter possessor sit? nonne id quaeri oportet, utrum | |
| possessorem esse oporteat? Ergo, quia possessor est, non | |
| moves possessione: si possessor non esset, non dares? | |
| Nusquam enim scribis, neque tu aliud quicquam edicto | 10 |
| amplecteris nisi eam causam pro qua pecuniam acceperas. | |
| Iam hoc ridiculum est: Si de hereditate ambigetvr et | 117.1 |
| tabvlae testamenti obsignatae non minvs mvltis | |
| signis qvam e lege oportet ad me proferentvr, se- | |
| cvndvm tabvlas testamenti potissimvm possessionem | |
| dabo. Hoc translaticium est: sequi illud oportet, Si | 5 |
| tabvlae testamenti non proferentvr. Quid ait? se ei | |
| daturum qui se dicat heredem esse. Quid ergo interest | |
| proferantur necne? Si protulerit, uno signo ut sit minus | |
| quam ex lege oportet, non des possessionem: si omnino | |
| tabulas non proferet, dabis? Quid nunc dicam? neminem | 10 |
| umquam hoc postea alium edixisse? valde sit mirum ne- | |
| minem fuisse qui istius se similem dici vellet. Ipse in | |
| Siciliensi edicto hoc non habet; exegerat enim iam mer- | |
| cedem; item ut illo edicto de quo ante dixi, in Sicilia de | |
| hereditatum possessionibus dandis edixit idem quod omnes | 15 |
| Romae praeter istum. Ex edicto Siciliensi. Si de | |
| hereditate ambigitvr—. |