| Quid si etiam Vellei falsum illud omnino est, nullam | 1.81.1 |
| aliam nobis de deo cogitantibus speciem nisi hominis | |
| occurrere: tamenne ista tam absurda defendes? Nobis | |
| fortasse sic occurrit ut dicis; a parvis enim Iovem | |
| Iunonem Minervam Neptunum Vulcanum Apollinem re- | 5 |
| liquos deos ea facie novimus qua pictores fictoresque | |
| voluerunt, neque solum facie sed etiam ornatu aetate | |
| vestitu. at non Aegyptii nec Syri nec fere cuncta bar- | |
| baria; firmiores enim videas apud eos opiniones esse | |
| de bestiis quibusdam quam apud nos de sanctissimis | 10 |
| templis et simulacris deorum. etenim fana multa spo- | 82.1 |
| liata et simulacra deorum de locis sanctissimis ablata | |
| videmus a nostris, at vero ne fando quidem auditumst | |
| crocodilum aut ibin aut faelem violatum ab Aegyptio. | |
| quid igitur censes Apim illum sanctum Aegyptiorum | 5 |
| bovem nonne deum videri Aegyptiis? tam hercle quam | |
| tibi illam vestram Sospitam. Quam tu numquam ne in | |
| somnis quidem vides nisi cum pelle caprina cum hasta | |
| cum scutulo cum calceolis repandis. at non est talis | |
| Argia nec Romana Iuno. ergo alia species Iunonis Ar- | 10 |
| givis alia Lanuinis. et quidem alia nobis Capitolini alia | |
| Afris Hammonis Iovis. Non pudet igitur physicum id | 83.1 |
| est speculatorem venatoremque naturae ab animis con- | |
| suetudine inbutis petere testimonium veritatis? isto | |
| enim modo dicere licebit Iovem semper barbatum, | |
| Apollinem semper inberbem, caesios oculos Minervae, | 5 |
| caeruleos esse Neptuni. et quidem laudamus esse Athe- | |
| nis Volcanum eum quem fecit Alcamenes, in quo stante | |
| atque vestito leviter apparet claudicatio non deformis: | |
| claudum igitur habebimus deum, quoniam de Volcano | |
| sic accepimus. Age et his vocabulis esse deos facimus | 10 |
| quibus a nobis nominantur? at primum quot hominum | 84.1 |
| linguae tot nomina deorum; non enim ut tu Velleius | |
| quocumque veneris sic idem in Italia Volcanus idem in | |
| Africa idem in Hispania. deinde nominum non magnus | |
| numerus ne in pontificiis quidem nostris, deorum au- | 5 |
| tem innumerabilis. an sine nominibus sunt? istud qui- | |
| dem ita vobis dicere necesse est; quid enim attinet, | |
| cum una facies sit, plura esse nomina? Quam bellum | |
| erat Vellei confiteri potius nescire quod nescires quam | |
| ista effutientem nauseare atque ipsum sibi displicere. | 10 |
| An tu mei similem putas esse aut tui deum? profecto | |
| non putas. |