| Nam cum duo sint genera siderum, quorum alterum | 2.49.5 |
| spatiis inmutabilibus ab ortu ad occasum commeans | |
| nullum umquam cursus sui vestigium inflectat, alterum | |
| autem continuas conversiones duas isdem spatiis cur- | |
| sibusque conficiat, ex utraque re et mundi volubilitas, | |
| quae nisi in globosa forma esse non posset, et stella- | 10 |
| rum rutundi ambitus cognoscuntur. | |
| Primusque sol, qui astrorum tenet principatum, ita | |
| movetur ut, cum terras larga luce compleverit, eas- | |
| dem modo his modo illis ex partibus opacet; ipsa enim | |
| umbra terrae soli officiens noctem efficit. nocturnorum | 15 |
| autem spatiorum eadem est aequabilitas quae diur- | |
| norum. eiusdemque solis tum accessus modici tum re- | |
| cessus et frigoris et caloris modum temperant. cir- | |
| cumitus enim solis orbium quinque et sexaginta et tre- | |
| centorum quarta fere diei parte addita conversionem | 20 |
| conficiunt annuam; inflectens autem sol cursum tum | |
| ad septem triones tum ad meridiem aestates et hiemes | |
| efficit et ea duo tempora quorum alterum hiemi senes- | |
| centi adiunctum est alterum aestati: ita ex quattuor | |
| temporum mutationibus omnium quae terra marique | 25 |
| gignuntur initia causaeque ducuntur. Iam solis annuos | 50.1 |
| cursus spatiis menstruis luna consequitur, cuius te- | |
| nuissimum lumen facit proximus accessus ad solem, | |
| digressus autem longissimus quisque plenissimum. ne- | |
| que solum eius species ac forma mutatur tum cres- | 5 |
| cendo tum defectibus in initia recurrendo, sed etiam | |
| regio; quae cum est aquilonia aut australis, in lunae | |
| quoque cursu est et brumae quaedam et solstitii simili- | |
| tudo, multaque ab ea manant et fluunt quibus et ani- | |
| mantes alantur augescantque et pubescant maturita- | 10 |
| temque adsequantur quae oriuntur e terra. |