Atque hoc loco me intuens 'Utar' inquit 'carminibus
|
2.104.6
|
Arateis, quae a te admodum adulescentulo conversa ita
|
|
me delectant quia Latina sunt, ut multa ex is memoria
|
|
teneam. Ergo, ut oculis adsidue videmus, sine ulla
|
|
mutatione aut varietate
|
10
|
"cetera labuntur celeri caelestia motu
|
|
cum caeloque simul noctesque diesque feruntur",
|
|
quorum contemplatione nullius expleri potest animus
|
105.1
|
naturae constantiam videre cupientis.
|
|
"extremusque adeo duplici de cardine vertex
|
|
dicitur esse polus."
|
|
Hunc circum Arctoe duae feruntur numquam occidentes.
|
5
|
"ex is altera apud Graios Cynosura vocatur,
|
|
altera dicitur esse Helice",
|
|
cuius quidem clarissimas stellas totis noctibus cerni-
|
|
mus, quas
|
|
"nostri Septem soliti vocitare Triones";
|
10
|
paribusque stellis similiter distinctis eundem caeli ver-
|
106.1
|
ticem lustrat parva Cynosura.
|
|
"hac fidunt duce nocturna Phoenices in alto.
|
|
sed prior illa magis stellis distincta refulget
|
|
et late prima confestim a nocte videtur.
|
5
|
haec vero parva est, sed nautis usus in hac est;
|
|
nam cursu interiore brevi convertitur orbe."
|
|
Et quo sit earum stellarum admirabilior aspectus,
|
|
"has inter veluti rapido cum gurgite flumen
|
|
torvus Draco serpit supter supraque revolvens
|
10
|
sese conficiensque sinus e corpore flexos".
|
|
eius cum totius est praeclara species <tum> in primis
|
107.1
|
aspicienda est figura capitis atque ardor oculorum:
|
|
"huic non una modo caput ornans stella relucet,
|
|
verum tempora sunt duplici fulgore notata
|
|
e trucibusque oculis duo fervida lumina flagrant
|
5
|
atque uno mentum radianti sidere lucet;
|
|
opstipum caput, a<t> tereti cervice reflexum
|
|
optutum in cauda maioris figere dicas".
|
|
et relicum quidem corpus Draconis totis noctibus cernimus,
|
108.1
|
"hoc caput hic paulum sese subitoque recondit,
|
|
ortus ubi atque obitus parti admiscetur in una".
|
|
Id autem caput attingens
|
|
"defessa velut maerentis imago
|
5
|
vertitur",
|
|
quam quidem Graeci
|
|
"Engonasin vocitant, genibus quia nixa feratur".
|
|
"hic illa eximio posita est fulgore Corona."
|
|
Atque haec quidem a tergo, propter caput autem An-
|
10
|
guitenens,
|
|
"quem claro perhibent Ophiuchum nomine Graii".
|
109.1
|
"hic pressu duplici palmarum continet Anguem,
|
|
atque eius ipse manet religatus corpore torto;
|
|
namque virum medium Serpens sub pectora cingit.
|
|
ille tamen nitens graviter vestigia ponit
|
5
|
atque oculos urget pedibus pectusque Nepai."
|
|
Septentriones autem sequitur
|
|
"Arctophylax, vulgo qui dicitur esse Bootes,
|
|
quod quasi temone adiunctam prae se quatit Arctum".
|
|
Dein quae sequuntur: "huic" enim Booti
|
110.1
|
"subter praecordia fixa videtur
|
|
stella micans radiis, Arcturus nomine claro";
|
|
cuius <pedibus> subiecta fertur
|
|
"Spicum inlustre tenens splendenti corpore Virgo".
|
5
|
Atque ita demetata signa sunt, ut in tantis descrip-
|
|
tionibus divina sollertia appareat:
|
|
"et Natos Geminos invisses sub caput Arcti;
|
|
subiectus mediaest Cancer, pedibusque tenetur
|
|
magnus Leo tremulam quatiens e corpore flammam".
|
10
|
Auriga
|
|
"sub laeva Geminorum obductus parte feretur.
|
|
adversum caput huic Helicae truculenta tuetur.
|
|
at Capra laeum umerum clara obtinet."
|
|
Tum quae secuntur:
|
15
|
"verum haec est magno atque inlustri praedita signo,
|
|
contra Haedi exiguum iaciunt mortalibus ignem".
|
|
Cuius sub pedibus
|
|
"corniger est valido conixus corpore Taurus".
|
|
eius caput stellis conspersum est frequentibus;
|
111.1
|
"has Graeci stellas Hyadas vocitare suerunt"
|
|
a pluendo (ὕειν enim est pluere), nostri imperite Su-
|
|
culas, quasi a subus essent non ab imbribus nominatae.
|
|
Minorem autem Septentrionem Cepheus passis palmis
|
5
|
<post> terga subsequitur;
|
|
"namque ipsum ad tergum Cynosurae vertitur Arcti".
|
|
Hunc antecedit
|
|
"obscura specie stellarum Cassiepia."
|
|
"Hanc autem inlustri versatur corpore propter
|
10
|
Andromeda aufugiens aspectu maesta parentis."
|
|
"Huic Equos ille iubam quatiens fulgore micanti
|
|
summum contingit caput alvo, stellaque iungens
|
|
una tenet duplices communi lumine formas
|
|
aeternum ex astris cupiens conectere nodum."
|
15
|
"exin contortis Aries cum cornibus haeret."
|
|
quem propter
|
|
"Pisces, quorum alter paulum praelabitur ante
|
|
et magis horriferis aquilonis tangitur auris".
|
|
Ad pedes Andromedae Perseus describitur,
|
112.1
|
"quem summa <a> regione aquilonis flamina pulsant".
|
|
cuius
|
|
"propter laeum genum"
|
|
"Vergilias tenui cum luce videbis".
|
5
|
"inde Fides leviter posita et convexa videtur."
|
|
inde
|
|
"est ales Avis lato sub tegmine caeli".
|
|
Capiti autem Equi proxima est Aquari dextra totusque
|
|
deinceps Aquarius. Tum
|
10
|
"gelidum valido de pectore frigus anhelans
|
|
corpore semifero magno Capricornus in orbe;
|
|
quem cum perpetuo vestivit lumine Titan,
|
|
brumali flectens contorquet tempore currum".
|
|
Hic autem aspicitur
|
113.1
|
"sese ostendens emergit Scorpios alte
|
|
posteriore trahens flexum vi corporis Arcum".
|
|
quem
|
|
"propter nitens pinnis convolvitur Ales".
|
5
|
"at propter se Aquila ardenti cum corpore portat."
|
|
Deinde Delphinus.
|
|
"exinde Orion obliquo corpore nitens".
|
|
quem subsequens
|
114.1
|
"fervidus ille Canis stellarum luce"
|
|
refulget. post Lepus subsequitur
|
|
"curriculum numquam defesso corpore sedans
|
|
at Canis ad caudam serpens prolabitur Argo".
|
5
|
"hanc Aries tegit et squamoso corpore Pisces
|
|
Fluminis inlustri tangentem corpore ripas."
|
|
quem longe "serpentem" et manantem aspicies
|
|
"proceraque Vincla videbis,
|
|
quae retinent Pisces caudarum a parte locata"
|
10
|
"Inde Nepae cernes propter fulgentis acumen
|
|
Aram, quam flatu permulcet spiritus austri."
|
|
Propter quae Centaurus
|
|
"cedit Equi partis properans subiungere Chelis.
|
|
hic dextram porgens, quadrupes qua vasta tenetur",
|
15
|
"tendit et inlustrem truculentus cedit ad Aram.
|
|
Hic sese infernis e partibus erigit Hydra",
|
|
cuius longe corpus est fusum,
|
|
"in medioque sinu fulgens Cretera relucet.
|
|
extremam nitens plumato corpore Corvus
|
20
|
rostro tundit, et hic Geminis est ille sub ipsis
|
|
Ante Canem, Procyon Graio qui nomine fertur".
|
|
Haec omnis descriptio siderum atque hic tantus caeli
|
115.1
|
ornatus ex corporibus huc et illuc casu et temere cur-
|
|
santibus potuisse effici cuiquam sano videri potest,
|
|
aut vero alia quae natura mentis et rationis expers
|
|
haec efficere potuit quae non modo ut fierent ratione
|
5
|
eguerunt sed intellegi qualia sint sine summa ratione
|
|
non possunt?
|
|