| Sed omnia vestri Balbe solent ad igneam vim referre | 3.35.1 |
| Heraclitum ut opinor sequentes, quem ipsum non om- | |
| nes interpretantur uno modo, †quoniam quid diceret | |
| quod intellegi noluit† omittamus; vos autem ita dici- | |
| tis, omnem vim esse ignem, itaque et animantis cum | 5 |
| calor defecerit tum interire, et in omni natura rerum | |
| id vivere id vigere quod caleat. Ego autem non intel- | |
| lego quo modo calore extincto corpora intereant, non | |
| intereant umore aut spiritu amisso, praesertim cum | |
| intereant etiam nimio calore. quam ob rem id quidem | 36.1 |
| commune est de calido; verum tamen videamus exitum. | |
| ita voltis opinor, nihil esse animal extrinsecus in na- | |
| tura atque mundo praeter ignem: qui magis quam | |
| praeter animam, unde animantium quoque constet ani- | 5 |
| mus, ex quo animal dicitur? quo modo autem hoc | |
| quasi concedatur sumitis, nihil esse animum nisi | |
| ignem; probabilius enim videtur tale quiddam esse ani- | |
| mum, ut sit ex igni atque anima temperatum. "Quod | |
| si ignis ex sese ipse animal est nulla se alia admiscente | 10 |
| natura, quoniam is, cum inest in corporibus nostris, | |
| efficit ut sentiamus, non potest ipse esse sine sensu." | |
| Rursus eadem dici possunt: quidquid est enim quod | |
| sensum habeat, id necesse est sentiat et voluptatem | |
| et dolorem, ad quem autem dolor veniat ad eundem | 15 |
| etiam interitum venire. ita fit ut ne ignem quidem effi- | |
| cere possitis aeternum. Quid enim, non eisdem vobis | 37.1 |
| placet omnem ignem pastus indigere nec permanere | |
| ullo modo posse nisi alatur, ali autem solem lunam re- | |
| liqua astra aquis, alia dulcibus alia marinis; eamque | |
| causam Cleanthes adfert cur se sol referat nec longius | 5 |
| progrediatur solstitiali orbi itemque brumali, ne longius | |
| discedat a cibo. Hoc totum quale sit mox; nunc autem | |
| concludatur illud: quod interire possit id aeternum | |
| non esse natura; ignem autem interiturum esse nisi | |
| alatur; non esse igitur natura ignem sempiternum. | 10 |