Sequitur tertia vituperatio senectutis, quod eam ca- 39.1
rere dicunt voluptatibus. o praeclarum munus aetatis,
siquidem id aufert a nobis quod est in adulescentia
vitiosissimum! accipite enim optimi adulescentes ve-
terem orationem Archytae Tarentini, magni in primis 5
et praeclari viri, quae mihi tradita est, cum essem adu-
lescens Tarenti cum Q. Maximo. nullam capitaliorem
pestem quam voluptatem corporis hominibus dicebat
a natura datam, cuius voluptatis avidae libidines te-
mere et effrenate ad potiundum incitarentur. hinc pa- 40.1
triae proditiones, hinc rerum publicarum eversiones,
hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci, nullum
denique scelus, nullum malum facinus esse ad quod
suscipiendum non lubido voluptatis inpelleret, stupra 5
vero et adulteria et omne tale flagitium nullis excitari
aliis inlecebris nisi voluptatis; cumque homini sive na-
tura sive quis deus nihil mente praestabilius dedisset,
huic divino muneri ac dono nihil tam esse inimicum
quam voluptatem; nec enim lubidine dominante tem- 41.1
perantiae locum esse neque omnino in voluptatis regno
virtutem posse consistere. quod quo magis intellegi
posset, fingere animo iubebat tanta incitatum aliquem
voluptate corporis quanta percipi posset maxima; ne- 5
mini censebat fore dubium quin tam diu, dum ita gau-
deret, nihil agitare mente, nihil ratione nihil cogita-
tione consequi posset. quocirca nihil esse tam dete-
stabile quam voluptatem, siquidem ea, cum maior esset
atque longior, omne animi lumen extingueret. haec cum 10
C. Pontio Samnite, patre eius a quo Caudino proelio
Sp. Postumius T. Veturius consules superati sunt, lo-
cutum Archytam Nearchus Tarentinus hospes noster,
qui in amicitia populi Romani permanserat, se a maio-
ribus natu accepisse dicebat, cum quidem ei sermoni 15
interfuisset Plato Atheniensis, quem Tarentum venisse
L. Camillo Ap. Claudio consulibus reperio. quorsus 42.1
hoc? ut intellegeretis, si voluptatem aspernari ratione
et sapientia non possemus, magnam habendam esse
senectuti gratiam, quae efficeret ut id non luberet quod
non oporteret. impedit enim consilium voluptas, rationi 5
inimica est, mentis ut ita dicam praestringit oculos nec
habet ullum cum virtute commercium. invitus feci ut
fortissimi viri T. Flaminini fratrem L. Flamininum e
senatu eicerem septem annis post quam consul fuisset,
sed notandam putavi libidinem. ille enim cum esset 10
consul in Gallia, exoratus in convivio a scorto est ut
securi feriret aliquem eorum, qui in vinculis essent
damnati rei capitalis. hic Tito fratre suo censore qui
proximus ante me fuerat, elapsus est; mihi vero et
Flacco neutiquam probari potuit tam flagitiosa et 15
tam perdita lubido, quae cum probro privato coniunge-
ret imperii dedecus. saepe audivi e maioribus natu, 43.1
qui se porro pueros e senibus audisse dicebant, mirari
solitum C. Fabricium quod, cum apud regem Pyrrhum
legatus esset, audisset e Thessalo Cinea esse quendam
Athenis qui se sapientem profiteretur, eumque dicere 5
omnia quae faceremus, ad voluptatem esse referenda.
quod ex eo audientes M'. Curium et Ti. Coruncanium
optare solitos ut id Samnitibus ipsique Pyrrho per-
suaderetur, quod facilius vinci possent, cum se volupta-
tibus dedissent. vixerat M'. Curius cum P. Decio, qui 10
quinquennio ante eum consulem se pro re publica
quarto consulatu devoverat; norat eundem Fabricius,
norat Coruncanius; qui cum ex sua vita tum ex eius
quem dico Deci facto iudicabant esse profecto aliquid
natura pulchrum atque praeclarum, quod sua sponte 15
peteretur quodque spreta et contempta voluptate optu-
mus quisque sequeretur. quorsus igitur tam multa de 44.1
voluptate? quia non modo vituperatio nulla, sed etiam
summa laus senectutis est, quod ea voluptates nullas
magnopere desiderat. caret epulis extructisque mensis
et frequentibus poculis, caret ergo etiam vinulentia et 5
cruditate et insomniis. sed si aliquid dandum est vo-
luptati, quoniam eius blanditiis non facile obsistimus
(divine enim Plato 'escam malorum' appellat volupta-
tem, quod ea videlicet homines capiantur ut pisces),
quamquam inmoderatis epulis caret senectus, modicis 10
tamen conviviis delectari potest. C. Duellium M. f. qui
Poenos classe primus vicerat, redeuntem a cena senem
saepe videbam puer; delectabatur cereo funali et ti-
bicine, quae sibi nullo exemplo privatus sumpserat;
tantum licentiae dabat gloria. sed quid ego alios? ad 15
me ipsum iam revertar. primum habui semper sodales. 45.1
sodalitates autem me quaestore constitutae sunt sacris
Idaeis Magnae Matris acceptis. epulabar igitur cum
sodalibus omnino modice, sed erat quidam fervor
aetatis; qua progrediente omnia fiunt in dies mitiora. 5
neque enim ipsorum conviviorum delectationem volup-
tatibus corporis magis quam coetu amicorum et sermo-
nibus metiebar. bene enim maiores accubitionem epu-
larem amicorum, quia vitae coniunctionem haberet,
convivium nominaverunt melius quam Graeci, qui hoc 10
idem tum compotationem tum concenationem vocant,
ut quod in eo genere minimum est, id maxime probare
videantur. ego vero propter sermonis delectationem 46.1
tempestivis quoque conviviis delector nec cum aequa-
libus solum qui pauci admodum restant, sed cum
vestra etiam aetate atque vobiscum habeoque senectuti
magnam gratiam quae mihi sermonis aviditatem auxit, 5
potionis et cibi sustulit. quodsi quem etiam ista delec-
tant (ne omnino bellum indixisse videar voluptati
cuius est fortasse quidam naturalis modus), non in-
tellego ne in istis quidem ipsis voluptatibus carere
sensu senectutem. me vero et magisteria delectant a 10
maioribus instituta et is sermo qui more maiorum a
summo adhibetur in poculo, et pocula sicut in Sym-
posio Xenophontis est, minuta atque rorantia et refri-
geratio aestate et vicissim aut sol aut ignis hibernus;
quae quidem etiam in Sabinis persequi soleo con- 15
viviumque vicinorum cotidie compleo, quod ad multam
noctem quam maxime possumus vario sermone produ- 47.1
cimus. at non est voluptatum tanta quasi titillatio in
senibus. credo sed ne desideratur quidem; nihil autem
est molestum quod non desideres. bene Sophocles,
cum ex eo quidam iam adfecto aetate quaereret utere- 5
turne rebus veneriis: 'di meliora!' inquit; 'libenter vero
istinc sicut ab domino agresti ac furioso profugi.' cu-
pidis enim rerum talium odiosum fortasse et molestum
est carere, satiatis vero et expletis iucundius est carere
quam frui. quamquam non caret is qui non desiderat; 10
ergo hoc non desiderare dico esse iucundius. quodsi 48.1
istis ipsis voluptatibus bona aetas fruitur libentius, pri-
mum parvulis fruitur rebus ut diximus, deinde iis qui-
bus senectus etiamsi non abunde potitur, non omnino
caret. ut Turpione Ambivio magis delectatur qui in 5
prima cavea spectat, delectatur tamen etiam qui in
ultima, sic adulescentia voluptates propter intuens
magis fortasse laetatur, sed delectatur etiam senectus
procul eas spectans tantum quantum sat est. at illa 49.1
quanti sunt, animum tamquam emeritis stipendiis libi-
dinis ambitionis contentionis inimicitiarum cupidita-
tum omnium secum esse secumque ut dicitur vivere!
si vero habet aliquod tamquam pabulum studii atque 5
doctrinae, nihil est otiosa senectute iucundius. mori
videbamus in studio dimetiendi paene caeli atque ter-
rae C. Galum familiarem patris tui Scipio; quotiens il-
lum lux noctu aliquid describere ingressum, quotiens
nox oppressit, cum mane coepisset! quam delectabat 10
eum defectiones solis et lunae multo ante nobis prae-
dicere! quid in levioribus studiis, sed tamen acutis? 50.1
quam gaudebat bello suo Punico Naevius! quam Tru-
culento Plautus, quam Pseudolo! vidi etiam senem Li-
vium; qui cum sex annis ante quam ego natus sum, fa-
bulam docuisset Centone Tuditanoque consulibus, us- 5
que ad adulescentiam meam processit aetate. quid de
P. Licini Crassi et pontificii et civilis iuris studio loquar
aut de huius P. Scipionis qui his paucis diebus pontifex
maximus factus est? atque eos omnes quos commemo-
ravi his studiis flagrantes senes vidimus; M. vero Ce- 10
thegum quem recte 'Suadae medullam' dixit Ennius,
quanto studio exerceri in dicendo videbamus etiam
senem! quae sunt igitur epularum aut ludorum aut
scortorum voluptates cum his voluptatibus comparan-
dae? atque haec quidem studia doctrinae; quae quidem 15
prudentibus et bene institutis pariter cum aetate crescunt,
ut honestum illud Solonis sit quod ait versiculo quodam
ut ante dixi, senescere se multa in dies addiscentem,
qua voluptate animi nulla certe potest esse maior.