Caeciliae Q. filiae somnio modo Marsico bello tem- 1.99.1
plum est a senatu Iunoni Sospitae restitutum. Quod
quidem somnium Sisenna cum disputavisset mirifice
ad verbum cum re convenisse, tum insolenter, credo ab
Epicureo aliquo inductus, disputat somniis credi non 5
oportere. Idem contra ostenta nihil disputat exponitque
initio belli Marsici et deorum simulacra sudavisse, et
sanguinem fluxisse, et discessisse caelum, et ex occulto
auditas esse voces, quae pericula belli nuntiarent, et
Lanuvii clipeos, quod haruspicibus tristissumum visum 10
esset, a muribus esse derosos. Quid, quod in annali- 100.1
bus habemus Veienti bello, cum lacus Albanus prae-
ter modum crevisset, Veientem quendam ad nos ho-
minem nobilem perfugisse, eumque dixisse ex fatis,
quae Veientes scripta haberent, Veios capi non posse, 5
dum lacus is redundaret, et, si lacus emissus lapsu
et cursu suo ad mare profluxisset, perniciosum populo
Romano; sin autem ita esset eductus, ut ad mare per-
venire non posset, tum salutare nostris fore? Ex quo
illa admirabilis a maioribus Albanae aquae facta de- 10
ductio est. Cum autem Veientes bello fessi legatos
ad senatum misissent, tum ex iis quidam dixisse di-
citur non omnia illum transfugam ausum esse senatui
dicere; in isdem enim fatis scriptum Veientes habere
fore ut brevi a Gallis Roma caperetur, quod quidem 15
sexennio post Veios captos factum esse videmus.
  Saepe etiam et in proeliis Fauni auditi et in rebus 101.1
turbidis veridicae voces ex occulto missae esse dicun-
tur; cuius generis duo sint ex multis exempla, sed
maxuma: Nam non multo ante urbem captam exau-
dita vox est a luco Vestae, qui a Palatii radice in 5
novam viam devexus est, ut muri et portae refice-
rentur; futurum esse, nisi provisum esset, ut Roma
caperetur. Quod neglectum tum, cum caveri poterat,
post acceptam illam maximam cladem expiatum est;
ara enim Aio Loquenti, quam saeptam videmus, ex- 10
adversus eum locum consecrata est. Atque etiam
scriptum a multis est, cum terrae motus factus esset,
ut sue plena procuratio fieret, vocem ab aede Iunonis
ex arce extitisse; quocirca Iunonem illam appellatam
Monetam. Haec igitur et a dis significata et a nostris 15
maioribus iudicata contemnimus?