Atque ego ne utilem quidem arbitror esse nobis 2.22.1
futurarum rerum scientiam. Quae enim vita fuisset
Priamo, si ab adulescentia scisset, quos eventus se-
nectutis esset habiturus? Abeamus a fabulis, propiora vi-
deamus. Clarissimorum hominum nostrae civitatis gra- 5
vissimos exitus in Consolatione collegimus. Quid igitur?
ut omittamus superiores, Marcone Crasso putas utile
fuisse tum, cum maxumis opibus fortunisque florebat,
scire sibi interfecto Publio filio exercituque deleto trans
Euphratem cum ignominia et dedecore esse pereundum? 10
An Cn. Pompeium censes tribus suis consulatibus, tribus
triumphis, maximarum rerum gloria laetaturum fuisse,
si sciret se in solitudine Aegyptiorum trucidatum iri
amisso exercitu, post mortem vero ea consecutura,
quae sine lacrimis non possumus dicere? Quid vero 23.1
Caesarem putamus, si divinasset fore ut in eo senatu,
quem maiore ex parte ipse cooptasset, in curia Pom-
peia ante ipsius Pompeii simulacrum tot centurioni-
bus suis inspectantibus a nobilissumis civibus, partim 5
etiam a se omnibus rebus ornatis, trucidatus ita iace-
ret, ut ad eius corpus non modo amicorum, sed ne
servorum quidem quisquam accederet, quo cruciatu
animi vitam acturum fuisse? Certe igitur ignoratio
futurorum malorum utilior est quam scientia. Nam 24.1
illud quidem dici, praesertim a Stoicis, nullo modo
potest: Non isset ad arma Pompeius, non transisset
Crassus Euphratem, non suscepisset bellum civile
Caesar. Non igitur fatalis exitus habuerunt; vultis 5
autem evenire omnia fato; nihil ergo illis profuisset
divinare; atque etiam omnem fructum vitae superioris
perdidissent; quid enim posset iis esse laetum exitus
suos cogitantibus? Ita, quoquo sese verterint Stoici,
iaceat necesse est omnis eorum sollertia. Si enim id, 10
quod eventurum est, vel hoc vel illo modo potest
evenire, fortuna valet plurimum; quae autem fortuita
sunt, certa esse non possunt. Sin autem certum est,
quid quaque de re quoque tempore futurum sit, quid
est, quod me adiuvent haruspices? <qui> cum res tristis- 15
simas portendi dixerunt, addunt ad extremum omnia 25.1
levius casura rebus divinis procuratis; si enim nihil
fit extra fatum, nihil levari re divina potest. Hoc
sentit Homerus, cum querentem Iovem inducit, quod
Sarpedonem filium a morte contra fatum eripere non 5
posset. Hoc idem significat Graecus ille in eam sen-
tentiam versus:
    Quod fóre paratum est, íd summum exsuperát Iovem.
Totum omnino fatum etiam Atellanio versu iure mihi
esse inrisum videtur; sed in rebus tam severis non 10
est iocandi locus. Concludatur igitur ratio: Si enim
provideri nihil potest futurum esse eorum, quae casu
fiunt, quia esse certa non possunt, divinatio nulla est;
sin autem idcirco possunt provideri, quia certa sunt
et fatalia, rursus divinatio nulla est; eam enim tu 15
fortuitarum rerum esse dicebas. Sed haec fuerit no- 26.1
bis tamquam levis armaturae prima orationis excur-
sio; nunc comminus agamus experiamurque, si possi-
mus cornua commovere disputationis tuae.