| Atque haec ostentorum genera mirabile nihil ha- | 2.66.1 |
| bent; quae cum facta sunt, tum ad coniecturam ali- | |
| qua interpretatione revocantur, ut illa tritici grana | |
| in os pueri Midae congesta aut apes, quas dixisti in | |
| labris Platonis consedisse pueri, non tam mirabilia | 5 |
| sint quam coniecta belle; quae tamen vel ipsa falsa | |
| esse vel ea, quae praedicta sunt, fortuito cecidisse | |
| potuerunt. De ipso Roscio potest illud quidem esse | |
| falsum, ut circumligatus fuerit angui, sed ut in cunis | |
| fuerit anguis, non tam est mirum, in Solonio prae- | 10 |
| sertim, ubi ad focum angues nundinari solent. Nam | |
| quod haruspices responderint nihil illo clarius, nihil | |
| nobilius fore, miror deos immortales histrioni futuro | |
| claritatem ostendisse, nullam ostendisse Africano. At- | 67.1 |
| que etiam a te Flaminiana ostenta collecta sunt: quod | |
| ipse et equus eius repente conciderit; non sane mira- | |
| bile hoc quidem! quod evelli primi hastati signum | |
| non potuerit; timide fortasse signifer evellebat, quod | 5 |
| fidenter infixerat. Nam Dionysii equus quid attulit | |
| admirationis, quod emersit e flumine quodque habuit | |
| apes in iuba? Sed quia brevi tempore regnare coe- | |
| pit, quod acciderat casu, vim habuit ostenti. At La- | |
| cedaemoniis in Herculis fano arma sonuerunt, eius- | 10 |
| demque dei Thebis valvae clausae subito se aperue- | |
| runt, eaque scuta, quae fuerant sublime fixa, sunt | |
| humi inventa. Horum cum fieri nihil potuerit sine | |
| aliquo motu, quid est, cur divinitus ea potius quam | |
| casu facta esse dicamus? At in Lysandri statuae | 68.1 |
| capite Delphis extitit corona ex asperis herbis, et qui- | |
| dem subita. Itane? censes ante coronam herbae ex- | |
| titisse, quam conceptum esse semen? herbam autem | |
| asperam credo avium congestu, non humano satu; | 5 |
| iam, quicquid in capite est, id coronae simile videri | |
| potest. Nam quod eodem tempore stellas aureas Ca- | |
| storis et Pollucis Delphis positas decidisse, neque eas | |
| usquam repertas esse dixisti, furum id magis factum | |
| quam deorum videtur. Simiae vero Dodonaeae impro- | 69.1 |
| bitatem historiis Graecis mandatam esse demiror. Quid | |
| minus mirum quam illam monstruosissumam bestiam | |
| urnam evertisse, sortes dissupavisse? Et negant hi- | |
| storici Lacedaemoniis ullum ostentum hoc tristius ac- | 5 |
| cidisse! Nam illa praedicta Veientium, si lacus Al- | |
| banus redundasset isque in mare fluxisset, Romam | |
| perituram; si repressus esset, Veios . . . . ita aqua | |
| Albana deducta ad utilitatem agri suburbani, non ad | |
| arcem urbemque retinendam. At paulo post audita | 10 |
| vox est monentis, ut providerent, ne a Gallis Roma | |
| caperetur; ex eo Aio Loquenti aram in nova via con- | |
| secratam. Quid ergo? Aius iste Loquens, cum eum | |
| nemo norat, et aiebat et loquebatur <et> ex eo nomen | |
| invenit; posteaquam et sedem et aram et nomen in- | 15 |
| venit, obmutuit? Quod idem dici de Moneta potest; | |
| a qua praeterquam de sue plena quid umquam moniti | |
| sumus? |