Omnino illud honestum, quod ex animo excelso ma- 1.79.1
gnificoque quaerimus, animi efficitur, non corporis vi-
ribus. Exercendum tamen corpus et ita afficiendum
est, ut oboedire consilio rationique possit in exse-
quendis negotiis et in labore tolerando. Honestum au- 5
tem id, quod exquirimus, totum est positum in animi
cura et cogitatione; in quo non minorem utilitatem
afferunt, qui togati rei publicae praesunt, quam qui
bellum gerunt. Itaque eorum consilio saepe aut non
suscepta aut confecta bella sunt, non numquam etiam 10
illata, ut M. Catonis bellum tertium Punicum, in quo
etiam mortui valuit auctoritas. Qua re expetenda qui- 80.1
dem magis est decernendi ratio quam decertandi for-
titudo, sed cavendum, ne id bellandi magis fuga quam
utilitatis ratione faciamus. Bellum autem ita susci-
piatur, ut nihil aliud nisi pax quaesita videatur. For- 5
tis vero animi et constantis est non perturbari in re-
bus asperis nec tumultuantem de gradu deici, ut dici-
tur, sed praesenti animo uti et consilio nec a ratione
discedere. Quamquam hoc animi, illud etiam ingenii 81.1
magni est, praecipere cogitatione futura et aliquanto
ante constituere, quid accidere possit in utramque par-
tem et quid agendum sit, cum quid evenerit, nec com-
mittere, ut aliquando dicendum sit "non putaram". 5
Haec sunt opera magni animi et excelsi et prudentia
consilioque fidentis; temere autem in acie versari et
manu cum hoste confligere immane quiddam et be-
luarum simile est; sed cum tempus necessitasque po-
stulat, decertandum manu est et mors servituti turpi- 10
tudinique anteponenda.