Talis est igitur ordo actionum adhibendus, ut, quem- 1.144.1
admodum in oratione constanti, sic in vita omnia
sint apta inter se et convenientia; turpe enim valdeque
vitiosum in re severa convivio digna aut delicatum
aliquem inferre sermonem. Bene Pericles, cum ha- 5
beret collegam in praetura Sophoclem poetam iique
de communi officio convenissent et casu formosus
puer praeteriret dixissetque Sophocles "o puerum pul-
chrum, Pericle"! "At enim praetorem, Sophocle, decet
non solum manus sed etiam oculos abstinentes ha- 10
bere." Atque hoc idem Sophocles si in athletarum
probatione dixisset, iusta reprehensione caruisset.
Tanta vis est et loci et temporis. Ut si qui, cum
causam sit acturus, in itinere aut in ambulatione se-
cum ipse meditetur, aut si quid aliud attentius cogitet, 15
non reprehendatur, at hoc idem si in convivio faciat,
inhumanus videatur inscitia temporis. Sed ea, quae 145.1
multum ab humanitate discrepant, ut si qui in foro
cantet aut si qua est alia magna perversitas, facile
apparet nec magnopere admonitionem et praecepta
desiderat; quae autem parva videntur esse delicta 5
neque a multis intellegi possunt, ab is est diligentius
declinandum. Ut in fidibus aut tibiis quamvis pau-
lum discrepent, tamen id a sciente animadverti solet,
sic videndum est in vita ne forte quid discrepet, vel
multo etiam magis, quo maior et melior actionum 10
quam sonorum concentus est. Itaque ut in fidibus 146.1
musicorum aures vel minima sentiunt, sic nos, si acres
ac diligentes iudices esse volumus animadversoresque
vitiorum, magna saepe intellegemus ex parvis. Ex
oculorum optutu, superciliorum aut remissione aut 5
contractione, ex maestitia, ex hilaritate, ex risu, ex lo-
cutione, ex reticentia, ex contentione vocis, ex sum-
missione, ex ceteris similibus facile iudicabimus, quid
eorum apte fiat, quid ab officio naturaque discrepet.
Quo in genere non est incommodum, quale quidque 10
eorum sit ex aliis iudicare, ut si quid non deceat illos,
vitemus ipsi. Fit enim nescio quomodo ut magis in
aliis cernamus, quam in nobismet ipsis, si quid delin-
quitur. Itaque facillume corriguntur in discendo, quo-
rum vitia imitantur emendandi causa magistri. Nec 147.1
vero alienum est ad ea deligenda, quae dubitationem
afferunt, adhibere doctos homines vel etiam usu peri-
tos et, quid iis de quoque officii genere placeat ex-
quirere. Maior enim pars eo fere deferri solet, quo 5
a natura ipsa deducitur. In quibus videndum est, non
modo quid quisque loquatur, sed etiam quid quisque
sentiat atque etiam de qua causa quisque sentiat. Ut
enim pictores et ii qui signa fabricantur et vero etiam
poetae suum quisque opus a vulgo considerari vult, 10
ut si quid reprehensum sit a pluribus, id corrigatur,
iique et secum et aliis quid in eo peccatum sit exqui-
runt, sic aliorum iudicio permulta nobis et facienda
et non facienda et mutanda et corrigenda sunt. Quae 148.1
vero more agentur institutisque civilibus, de his nihil
est praecipiendum; illa enim ipsa praecepta sunt, nec
quemquam hoc errore duci oportet, ut siquid Socrates
aut Aristippus contra morem consuetudinemque civi- 5
lem fecerint locutive sint, idem sibi arbitretur licere;
magnis illi et divinis bonis hanc licentiam assequeban-
tur. Cynicorum vero ratio tota est eicienda; est enim
inimica verecundiae, sine qua nihil rectum esse po-
test, nihil honestum. Eos autem, quorum vita per- 149.1
specta in rebus honestis atque magnis est, bene de re
publica sentientes ac bene meritos aut merentes sicut
aliquo honore aut imperio affectos observare et colere
debemus, tribuere etiam multum senectuti, cedere iis, 5
qui magistratum habebunt, habere dilectum civis et
peregrini in ipsoque peregrino privatimne an publice
venerit. Ad summam, ne agam de singulis, totius
generis hominum conciliationem et consociationem co-
lere, tueri, servare debemus. 10