Sed ut facillime, quales simus, tales esse videamur,
|
2.44.1
|
etsi in eo ipso vis maxima est, ut simus ii, qui haberi
|
|
velimus, tamen quaedam praecepta danda sunt. Nam
|
|
si quis ab ineunte aetate habet causam celebritatis
|
|
et nominis aut a patre acceptam, quod tibi, mi Cicero,
|
5
|
arbitror contigisse, aut aliquo casu atque fortuna, in
|
|
hunc oculi omnium coniciuntur atque in eum, quid
|
|
agat, quemadmodum vivat, inquiritur, et, tamquam in
|
|
clarissima luce versetur, ita nullum obscurum potest
|
|
nec dictum eius esse nec factum. Quorum autem prima
|
45.1
|
aetas propter humilitatem et obscuritatem in homi-
|
|
num ignoratione versatur, ii, simul ac iuvenes esse
|
|
coeperunt, magna spectare et ad ea rectis studiis de-
|
|
bent contendere; quod eo firmiore animo facient, quia
|
5
|
non modo non invidetur illi aetati verum etiam fave-
|
|
tur. Prima est igitur adulescenti commendatio ad glo-
|
|
riam, si qua ex bellicis rebus comparari potest, in qua
|
|
multi apud maiores nostros extiterunt; semper enim
|
|
fere bella gerebantur. Tua autem aetas incidit in id
|
10
|
bellum, cuius altera pars sceleris nimium habuit, al-
|
|
tera felicitatis parum. Quo tamen in bello cum te
|
|
Pompeius alae [alteri] praefecisset, magnam laudem
|
|
et a summo viro et ab exercitu consequebare equi-
|
|
tando, iaculando, omni militari labore tolerando. At-
|
15
|
que ea quidem tua laus pariter cum re publica cecidit.
|
|
Mihi autem haec oratio suscepta non de te est, sed de
|
|
genere toto. Quam ob rem pergamus ad ea, quae restant.
|
|
Ut igitur in reliquis rebus multo maiora opera sunt
|
46.1
|
animi quam corporis, sic eae res quas ingenio ac ra-
|
|
tione persequimur, gratiores sunt quam illae, quas
|
|
viribus. Prima igitur commendatio proficiscitur a mo-
|
|
destia, tum pietate in parentes, in suos benivolentia.
|
5
|
Facillume autem et in optimam partem cognoscuntur
|
|
adulescentes, qui se ad claros et sapientes viros bene
|
|
consulentes rei publicae contulerunt, quibuscum si
|
|
frequentes sunt, opinionem adferunt populo eorum
|
|
fore se similes, quos sibi ipsi delegerint ad imitan-
|
10
|
dum. P. Rutilii adulescentiam ad opinionem et inno-
|
47.1
|
centiae et iuris scientiae P. Mucii commendavit do-
|
|
mus. Nam L. quidem Crassus, cum esset admodum
|
|
adulescens, non aliunde mutuatus est, sed sibi ipse
|
|
peperit maximam laudem ex illa accusatione nobili
|
5
|
et gloriosa, et qua aetate qui exercentur, laude adfici
|
|
solent, ut de Demosthene accepimus, ea aetate L. Cras-
|
|
sus ostendit, id se in foro optume iam facere, quod
|
|
etiam tum poterat domi cum laude meditari.
|
|