Atque etiam ex omni deliberatione celandi et occul- 3.38.1
tandi spes opinioque removenda est; satis enim no-
bis, si modo in philosophia aliquid profecimus, per-
suasum esse debet, si omnes deos hominesque celare
possimus, nihil tamen avare, nihil iniuste, nihil libi- 5
dinose, nihil incontinenter esse faciendum. Hinc ille
Gyges inducitur a Platone, qui cum terra discessisset
magnis quibusdam imbribus, descendit in illum hia-
tum aeneumque equum, ut ferunt fabulae, animad-
vertit, cuius in lateribus fores essent; quibus apertis 10
corpus hominis mortui vidit magnitudine invisitata
anulumque aureum in digito; quem ut detraxit, ipse
induit—erat autem regius pastor—tum in concilium
se pastorum recepit. Ibi cum palam eius anuli ad pal-
mam converterat, a nullo videbatur, ipse autem om- 15
nia videbat; idem rursus videbatur, cum in locum anu-
lum inverterat. Itaque hac oportunitate anuli usus
reginae stuprum intulit eaque adiutrice regem domi-
num interemit, sustulit quos obstare arbitrabatur, nec
in his eum facinoribus quisquam potuit videre. Sic 20
repente anuli beneficio rex exortus est Lydiae. Hunc
igitur ipsum anulum si habeat sapiens, nihil plus sibi
licere putet peccare, quam si non haberet; honesta
enim bonis viris, non occulta quaeruntur. Atque hoc 39.1
loco philosophi quidam minime mali illi quidem, sed
non satis acuti, fictam et commenticiam fabulam pro-
latam dicunt a Platone, quasi vero ille aut factum id
esse aut fieri potuisse defendat. Haec est vis huius 5
anuli et huius exempli: si nemo sciturus, nemo ne
suspicaturus quidem sit, cum aliquid divitiarum, po-
tentiae, dominationis, libidinis causa feceris, si id diis
hominibusque futurum sit semper ignotum, sisne fac-
turus? Negant id fieri posse. Quamquam potest id 10
quidem, sed quaero, quod negant posse, id si posset,
quidnam facerent. Urgent rustice sane. Negant enim
posse et in eo perstant, hoc verbum quid valeat non
vident. Cum enim quaerimus, si celare possint, quid
facturi sint, non quaerimus, possintne celare, sed 15
tamquam tormenta quaedam adhibemus, ut si respon-
derint se impunitate proposita facturos, quod expe-
diat, facinorosos se esse fateantur, si negent, omnia
turpia per se ipsa fugienda esse concedant. Sed iam
ad propositum revertamur. Incidunt multae saepe 40.1
causae, quae conturbent animos utilitatis specie, non,
cum hoc deliberetur, relinquendane sit honestas prop-
ter utilitatis magnitudinem—nam id quidem impro-
bum est—sed illud, possitne id, quod utile videatur, 5
fieri non turpiter. Cum Collatino collegae Brutus im-
perium abrogabat, poterat videri facere id iniuste;
fuerat enim in regibus expellendis socius Bruti con-
siliorum et adiutor. Cum autem consilium hoc prin-
cipes cepissent, cognationem Superbi nomenque Tar- 10
quiniorum et memoriam regni esse tollendam, quod
erat utile, patriae consulere, id erat ita honestum, ut
etiam ipsi Collatino placere deberet. Itaque utilitas
valuit propter honestatem, sine qua ne utilitas quidem
esse potuisset. At in eo rege, qui urbem condidit, non 41.1
item. Species enim utilitatis animum pepulit eius;
cui cum visum esset utilius solum quam cum altero re-
gnare, fratrem interemit. Omisit hic et pietatem et
humanitatem, ut id, quod utile videbatur, neque erat, 5
assequi posset, et tamen [muri causa] opposuit spe-
ciem honestatis nec probabilem nec sane idoneam.
Peccavit igitur, pace vel Quirini vel Romuli dixerim.
Nec tamen nostrae nobis utilitates omittendae sunt 42.1
aliisque tradendae, cum his ipsi egeamus, sed suae
cuique utilitati, quod sine alterius iniuria fiat, ser-
viendum est. Scite Chrysippus, ut multa, "qui sta-
dium, inquit, currit, eniti et contendere debet quam 5
maxime possit, ut vincat, supplantare eum, quicum
certet, aut manu depellere nullo modo debet; sic in
vita sibi quemque petere, quod pertineat ad usum,
non iniquum est, alteri deripere ius non est".