| Sed utilitatis specie in republica saepissime pecca- | 3.46.8 |
| tur, ut in Corinthi disturbatione nostri; durius etiam | |
| Athenienses, qui sciverunt, ut Aeginetis, qui classe | 10 |
| valebant, pollices praeciderentur. Hoc visum est utile; | |
| nimis enim imminebat propter propinquitatem Aegina | |
| Piraeo. Sed nihil, quod crudele, utile; est enim homi- | |
| num naturae, quam sequi debemus, maxima inimica | |
| crudelitas. Male etiam, qui peregrinos urbibus uti pro- | 47.1 |
| hibent eosque exterminant, ut Pennus apud patres | |
| nostros, Papius nuper. Nam esse pro cive, qui civis | |
| non sit, rectum est non licere, quam legem tulerunt | |
| sapientissimi consules Crassus et Scaevola. Usu vero | 5 |
| urbis prohibere peregrinos, sane inhumanum est. Illa | |
| praeclara, in quibus publicae utilitatis species prae | |
| honestate contemnitur. Plena exemplorum est nostra | |
| res publica cum saepe, tum maxime bello Punico se- | |
| cundo, quae Cannensi calamitate accepta maiores ani- | 10 |
| mos habuit quam unquam rebus secundis; nulla ti- | |
| moris significatio, nulla mentio pacis. Tanta vis est | |
| honesti, ut speciem utilitatis obscuret. Athenienses | 48.1 |
| cum Persarum impetum nullo modo possent sustinere | |
| statuerentque, ut urbe relicta, coniugibus et liberis | |
| Troezene depositis, naves conscenderent libertatem- | |
| que Graeciae classe defenderent, Cyrsilum quendam | 5 |
| suadentem, ut in urbe manerent Xerxemque recipe- | |
| rent, lapidibus obruerunt. Atque ille utilitatem sequi | |
| videbatur, sed ea nulla erat repugnante honestate. | |
| Themistocles post victoriam eius belli, quod cum Per- | 49.1 |
| sis fuit, dixit in contione se habere consilium rei pu- | |
| blicae salutare, sed id sciri non opus esse; postulavit, | |
| ut aliquem populus daret, quicum communicaret; da- | |
| tus est Aristides. Huic ille, classem Lacedaemoniorum, | 5 |
| quae subducta esset ad Gytheum, clam incendi posse | |
| quo facto frangi Lacedaemoniorum opes necesse esset. | |
| Quod Aristides cum audisset, in contionem magna | |
| exspectatione venit dixitque perutile esse consilium, | |
| quod Themistocles adferret, sed minime honestum. | 10 |
| Itaque Athenienses, quod honestum non esset, id ne | |
| utile quidem putaverunt totamque eam rem, quam ne | |
| audierant quidem, auctore Aristide repudiaverunt. Me- | |
| lius hi quam nos, qui piratas immunes, socios vecti- | |
| gales habemus. | 15 |