| Est autem ius etiam bellicum fidesque iuris iurandi | 3.107.1 |
| saepe cum hoste servanda. Quod enim ita iuratum | |
| est, ut mens conciperet fieri oportere, id servandum | |
| est; quod aliter, id si non fecerit, nullum est periurium. | |
| Ut, si praedonibus pactum pro capite pretium non | 5 |
| attuleris, nulla fraus est, ne si iuratus quidem id non | |
| feceris. Nam pirata non est ex perduellium numero | |
| definitus, sed communis hostis omnium; cum hoc nec | |
| fides debet nec ius iurandum esse commune. Non | 108.1 |
| enim falsum iurare periurare est, sed quod ex animi | |
| tvi sententia iuraris, sicut verbis concipitur more no- | |
| stro, id non facere periurium est. Scite enim Euripides: | |
| "Iuravi lingua, mentem iniuratam gero". | 5 |
| Regulus vero non debuit condiciones pactionesque bel- | |
| licas et hostiles perturbare periurio. Cum iusto enim | |
| et legitimo hoste res gerebatur, adversus quem et to- | |
| tum ius fetiale et multa sunt iura communia. Quod | |
| ni ita esset, numquam claros viros senatus vinctos ho- | 10 |
| stibus dedidisset. At vero T. Veturius et Sp. Postu- | 109.1 |
| mius, cum iterum consules essent, quia, cum male | |
| pugnatum apud Caudium esset, legionibus nostris sub | |
| iugum missis, pacem cum Samnitibus fecerant, dediti | |
| sunt iis, iniussu enim populi senatusque fecerant. | 5 |
| Eodemque tempore Ti. Numicius, Q. Maelius, qui tum | |
| tribuni pl. erant, quod eorum auctoritate pax erat | |
| facta, dediti sunt, ut pax Samnitium repudiaretur. At- | |
| que huius deditionis ipse Postumius, qui dedebatur, | |
| suasor et auctor fuit. Quod idem multis annis post | 10 |
| C. Mancinus, qui, ut Numantinis, quibuscum sine se- | |
| natus auctoritate foedus fecerat, dederetur, rogatio- | |
| nem suasit eam, quam L. Furius, Sex. Atilius ex se- | |
| natus consulto ferebant; qua accepta est hostibus de- | |
| ditus. Honestius hic quam Q. Pompeius, quo, cum in | 15 |
| eadem causa esset, deprecante accepta lex non est. | |
| Hic ea, quae videbatur utilitas, plus valuit quam ho- | |
| nestas, apud superiores utilitatis species falsa ab ho- | |
| nestatis auctoritate superata est. At non debuit ratum | 110.1 |
| esse, quod erat actum per vim. Quasi vero forti viro | |
| vis possit adhiberi. Cur igitur ad senatum proficisce- | |
| batur, cum praesertim de captivis dissuasurus esset? | |
| Quod maximum in eo est, id reprehenditis. Non enim | 5 |
| suo iudicio stetit, sed suscepit causam, ut esset iu- | |
| dicium senatus; cui nisi ipse auctor fuisset, captivi | |
| profecto Poenis redditi essent. Ita incolumis in patria | |
| Regulus restitisset. Quod quia patriae non utile pu- | |
| tavit, idcirco sibi honestum et sentire illa et pati cre- | 10 |
| didit. Nam quod aiunt, quod valde utile sit, id fieri | |
| honestum, immo vero esse, non fieri. Est enim nihil | |
| utile, quod idem non honestum, nec quia utile, ho- | |
| nestum, sed, quia honestum, utile. Quare ex multis | |
| mirabilibus exemplis haud facile quis dixerit hoc ex- | 15 |
| emplo aut laudabilius aut praestantius. |