| xiii Kal. Sext. 44 Veliae | |
| CICERO TREBATIO S. | |
| Amabilior mihi Velia fuit quod te ab ea sensi amari. sed | 7.20.1.1 |
| quid ego dicam 'te', quem quis non amat? Rufio me dius | |
| fidius tuus ita desiderabatur ut si esset unus e nobis. sed te | |
| ego non reprehendo qui illum ad aedificationem tuam | |
| traduxeris. quamquam enim Velia non est vilior quam | 5 |
| Lupercal, tamen istuc malo quam haec omnia. tu, si me | |
| audies quem soles, has paternas possessiones tenebis (nescio | |
| quid enim Velienses verebantur), neque Haletem, nobilem | |
| amnem, relinques nec Papirianam domum deseres. quam- | |
| quam illa quidem habet lotum, a quo etiam advenae teneri | 10 |
| solent; quem tamen si excideris, multum prospexeris. sed in | 2.1 |
| primis opportunum videtur, his praesertim temporibus, | |
| habere perfugium, primum eorum urbem quibus carus sis, | |
| deinde tuam domum tuosque agros, eaque remoto, salubri, | |
| amoeno loco; idque etiam mea interesse, mi Trebati, arbitror. | 5 |
| sed valebis meaque negotia videbis meque dis iuvantibus ante | |
| brumam exspectabis. | |
| Ego a Sex. Fadio, Niconis discipulo, librum abstuli | 3.1 |
| Νίκωνος περὶ Πολυφαγίας. o medicum suavem meque | |
| docilem ad hanc disciplinam! sed Bassus noster me de hoc | |
| libro celavit, te quidem non videtur. | |
| Ventus increbrescit. cura ut valeas. | 5 |
| XIII Kal. Sext. Velia. |