| inter 46 et 44(?) incerto | |
| CICERO PAETO | |
| Amo verecundiam!—vel potius libertatem loquendi. atqui | 9.22.1.1 |
| hoc Zenoni placuit, homini mehercule acuto, etsi Academiae | |
| nostrae cum eo magna rixa est. sed, ut dico, placet Stoicis suo | |
| quamque rem nomine appellare. sic enim disserunt, nihil | |
| esse obscenum, nihil turpe dictu; nam, si quod sit in obsceni- | 5 |
| tate flagitium, id aut in re esse aut in verbo; nihil esse | |
| tertium. in re non est. itaque non modo in comoediis res ipsa | |
| narratur (ut ille in 'Demiurgo' | |
| 'modo forte—' | |
| nosti canticum. meministi Roscium: | 10 |
| 'ita me destituit nudum.' | |
| totus est sermo verbis tectus, re impudentior) sed etiam in | |
| tragoediis. quid est enim illud | |
| 'quae mulier una', | |
| quid, inquam, est | 15 |
| 'usurpat duplex cubile'? | |
| quid | |
| 'huius †ferei† | |
| hic cubile inire est ausus'? | |
| quid est | 20 |
| 'virginem me quondam invitam per vim violat Iuppiter'? | |
| bene 'violat'; atqui idem significat, sed alterum nemo | |
| tulisset. vides igitur, cum eadem res sit, quia verba non sint, | 2.1 |
| nihil videri turpe. ergo in re non est. | |
| Multo minus in verbis. si enim quod verbo significatur id | |
| turpe non est, verbum, quod significat, turpe esse non potest. | |
| 'anum' appellas alieno nomine; cur non suo potius? si turpe | 5 |
| est, ne alieno quidem; si non est, suo potius. caudam antiqui | |
| 'penem' vocabant, ex quo est propter similitudinem | |
| 'penicillus'; at hodie penis est in obscenis. at vero Piso ille | |
| Frugi in annalibus suis queritur adulescentis 'peni deditos' | |
| esse. quod tu in epistula appellas suo nomine ille tectius | 10 |
| 'penem'; sed quia multi, factum est tam obscenum quam id | |
| verbum quo tu usus es. quid quod vulgo dicitur 'cum nos te | |
| voluimus convenire'? num obscenum est? memini in senatu | |
| disertum consularem ita eloqui: 'hanc culpam maiorem an | |
| illam dicam?' potuit obscenius? 'non,' inquis; 'non enim ita | 15 |
| sensit.' non ergo in verbo est. docui autem in re non esse; | |
| nusquam igitur est. | |
| 'Liberis dare operam' quam honeste dicitur; etiam patres | 3.1 |
| rogant filios. eius operae nomen non audent dicere. Socraten | |
| fidibus docuit nobilissimus fidicen; is Connus vocitatus est. | |
| num id obscenum putas? cum loquimur 'terni', nihil flagiti | |
| dicimus; at cum 'bini', obscenum est? 'Graecis quidem' | 5 |
| inquies. nihil est ergo in verbo, quoniam et ego Graece scio | |
| et tamen tibi dico 'bini', idque tu facis quasi ego Graece non | |
| Latine dixerim. 'ruta' et 'menta' recte utrumque. volo | |
| mentam pusillam ita appellare ut 'rutulam': non licet. belle | |
| 'tectoriola'. dic ergo etiam 'pavimenta' isto modo: non | 10 |
| potes. viden igitur nihil esse nisi ineptias, turpitudinem nec | |
| in verbo esse nec in re, itaque nusquam esse? | |
| Igitur in verbis honestis obscena ponimus. quid enim? | 4.1 |
| non honestum verbum est 'divisio'? at inest obscenum; cui | |
| respondet 'intercapedo'. num haec ergo obscena sunt? nos | |
| autem ridicule: si dicimus 'ille patrem strangulavit', | |
| honorem non praefamur; sin de Aurelia aliquid aut Lollia, | 5 |
| honos praefandus est. et quidem iam etiam non obscena | |
| verba pro obscenis sunt. 'battuit,' inquit: impudenter; | |
| 'depsit': multo impudentius. atqui neutrum est obscenum. | |
| stultorum plena sunt omnia. 'testes' verbum honestissimum | |
| in iudicio, alio loco non nimis. et honesti 'colei Lanuvini', | 10 |
| Cliternini non honesti. quid <quod> ipsa res modo honesta, | |
| modo turpis? suppedit, flagitium est; iam erit nudus in | |
| balneo, non reprehendes. | |
| Habes scholam Stoicam: ὁ σοφὸς εὐθυρρημονήσει. quam | |
| multa ex uno verbo tuo! te adversus me omnia audere | 15 |
| gratum est; ego servo et servabo (sic enim adsuevi) Platonis | |
| verecundiam. itaque tectis verbis ea ad te scripsi quae | |
| apertissimis agunt Stoici. sed illi etiam crepitus aiunt aeque | |
| liberos ac ructus esse oportere. honorem igitur Kalendis | |
| Martiis. | 20 |
| Tu me diliges et valebis. |