ex. 51 vel in. 50 Tarsi
|
|
M. CICERO IMP. S. D. M. CATONI
|
|
Summa tua auctoritas fecit meumque perpetuum de tua
|
15.4.1.1
|
singulari virtute iudicium ut magni mea interesse putarem
|
|
et res eas quas gessissem tibi notas esse et non ignorari a te
|
|
qua aequitate et continentia tuerer socios provinciamque
|
|
administrarem. iis enim a te cognitis arbitrabar facilius me
|
5
|
tibi quae vellem probaturum.
|
|
Cum in provinciam prid. Kal. Sext. venissem et propter
|
2.1
|
anni tempus ad exercitum mihi confestim esse eundum
|
|
viderem, biduum Laodiceae fui, deinde Apameae quadri-
|
|
duum, triduum Synnadis, totidem dies Philomelii; quibus in
|
|
oppidis cum magni conventus fuissent, multas civitates
|
5
|
acerbissimis tributis et gravissimis usuris et falso aere alieno
|
|
liberavi. cumque ante adventum meum seditione quadam
|
|
exercitus esset dissipatus, quinque cohortes sine legato, sine
|
|
tribuno militum, denique etiam sine centurione ullo
|
|
apud Philomelium consedissent, reliquus exercitus esset in
|
10
|
Lycaonia, M. Anneio legato imperavi ut eas quinque cohortis
|
|
ad reliquum exercitum duceret coactoque in unum locum
|
|
exercitu castra in Lycaonia apud Iconium faceret.
|
|
Quod cum ab illo diligenter esset actum, ego in castra a. d.
|
3.1
|
VII Kal. Sept. veni, cum interea superioribus diebus ex
|
|
senatus consulto et evocatorum firma<m> manum et
|
|
equitatum sane idoneum et popul<or>um liberorum re-
|
|
gumque sociorum auxilia voluntaria comparavissem. interim,
|
5
|
cum exercitu lustrato iter in Ciliciam facere coepissem Kal.
|
|
Sept., legati a rege Commageno ad me missi pertumultuose
|
|
neque tamen non vere Parthos in Syriam transisse nunti-
|
|
averunt. quo audito vehementer sum commotus cum de
|
4.1
|
Syria tum de mea provincia, de reliqua denique Asia. itaque
|
|
exercitum mihi ducendum per Cappadociae regionem eam
|
|
quae Ciliciam attingeret putavi. nam si me in Ciliciam
|
|
demisissem, Ciliciam quidem ipsam propter montis Amani
|
5
|
naturam facile tenuissem (duo sunt enim aditus in Ciliciam
|
|
ex Syria, quorum uterque parvis praesidiis propter angustias
|
|
intercludi potest, nec est quicquam Cilicia contra Syriam
|
|
munitius), sed me Cappadocia movebat, quae patet a Syria
|
|
regesque habet finitimos, qui, etiam si sunt amici nobis,
|
10
|
tamen aperte Parthis inimici esse non audent. itaque in
|
|
Cappadocia extrema non longe a Tauro apud oppidum
|
|
Cybistra castra feci, ut et Ciliciam tuerer et Cappadociam
|
|
tenens nova finitimorum consilia impedirem.
|
|
Interea in hoc tanto motu tantaque exspectatione maximi
|
5.1
|
belli rex Deiotarus, cui non sine causa plurimum semper et
|
|
meo et tuo et senatus iudicio tributum est, vir cum bene-
|
|
volentia et fide erga populum Romanum singulari tum
|
|
praestanti magnitudine et animi et consili, legatos ad me
|
5
|
misit se cum omnibus suis copiis in mea castra esse venturum.
|
|
cuius ego studio officioque commotus egi ei per litteras
|
|
gratias idque ut maturaret hortatus sum.
|
|
Cum autem ad Cybistra propter rationem belli quinque
|
6.1
|
dies essem moratus, regem Ariobarzanem, cuius salutem
|
|
a senatu te auctore commendatam habebam, praesentibus
|
|
insidiis necopinantem liberavi neque solum ei saluti fui sed
|
|
etiam curavi ut cum auctoritate regnaret. Metram et eum
|
5
|
quem tu mihi diligenter commendaras, Athenaeum, importu-
|
|
nitate Athenaidis exsilio multatos <in> maxima apud regem
|
|
auctoritate gratiaque constitui, cumque magnum bellum in
|
|
Cappadocia concitaretur si sacerdos armis se, quod facturus
|
|
putabatur, defenderet, adulescens et equitatu et peditatu et
|
10
|
pecunia paratus et †toto† iis qui novari aliquid volebant,
|
|
perfeci ut e regno ille discederet rexque sine tumultu ac sine
|
|
armis omni auctoritate aulae communita regnum cum
|
|
dignitate obtineret.
|
|
Interea cognovi multorum litteris atque nuntiis magnas
|
7.1
|
Parthorum copias <et> Arabum ad oppidum Antiocheam
|
|
accessisse magnumque eorum equitatum, qui in Ciliciam
|
|
transisset, ab equitum meorum turmis et a cohorte praetoria,
|
|
quae erat Epiphaneae praesidi causa, occidione occisum.
|
5
|
qua re cum viderem a Cappadocia Parthorum copias aversas
|
|
non longe a finibus esse Ciliciae, quam potui maximis
|
|
itineribus ad Amanum exercitum duxi. quo ut veni, hostem
|
|
ab Antiochea recessisse, Bibulum Antiocheae esse cognovi.
|
|
Deiotarum confestim iam ad me venientem cum magno et
|
10
|
firmo equitatu et peditatu et cum omnibus suis copiis
|
|
certiorem feci non videri esse causam cur abesset a regno
|
|
meque ad eum, si quid novi forte accidisset, statim litteras
|
|
nuntiosque missurum esse.
|
|
Cumque eo animo venissem ut utrique provinciae, si ita
|
8.1
|
tempus ferret, subvenirem, tum id quod iam ante statueram
|
|
vehementer interesse utriusque provinciae, pacare Amanum
|
|
et perpetuum hostem ex eo monte tollere, agere perrexi.
|
|
cumque me discedere ab eo monte simulassem et alias partis
|
5
|
Ciliciae petere abessemque ab Amano iter unius diei et
|
|
castra apud Epiphaneam fecissem, a. d. IIII Id. Oct., cum
|
|
advesperasceret, expedito exercitu ita noctu iter feci ut a. d.
|
|
III Id. Oct., cum lucisceret, in Amanum ascenderem
|
|
distributisque cohortibus et auxiliis, cum aliis Quintus frater
|
10
|
legatus mecum simul, aliis C. Pomptinus legatus, reliquis
|
|
M. Anneius et L. Tullius legati praeessent, plerosque
|
|
necopinantis oppressimus, qui occisi captique sunt interclusi
|
|
fuga. Eranam autem, quae fuit non vici instar sed urbis, quod
|
9.1
|
erat Amani caput, itemque Sepyram et Commorim, acriter
|
|
et diu repugnantibus, Pomptino illam partem Amani tenente,
|
|
ex antelucano tempore usque ad horam diei X magna
|
|
multitudine hostium occisa cepimus castellaque vi capta
|
5
|
complura incendimus. his rebus ita gestis castra in radicibus
|
|
Amani habuimus apud Aras Alexandri quadriduum et
|
|
in reliqui<i>s Amani delendis agrisque vastandis, quae
|
|
pars eius montis meae provinciae est, id tempus omne
|
|
consumpsimus.
|
10
|
Confectis his rebus ad oppidum Eleutherocilicum Pin-
|
10.1
|
denissum exercitum adduxi. quod cum esset altissimo et
|
|
munitissimo loco ab iisque incoleretur qui ne regibus quidem
|
|
umquam paruissent, cum et fugitivos reciperent et Parthorum
|
|
adventum acerrime exspectarent, ad existimationem imperi
|
5
|
pertinere arbitratus sum comprimere eorum audaciam, quo
|
|
facilius etiam ceterorum animi qui alieni essent ab imperio
|
|
nostro frangerentur. vallo et fossa circumdedi, sex castellis
|
|
castrisque maximis saepsi, aggere, vineis, turribus oppugnavi
|
|
ususque tormentis multis, multis sagittariis, magno labore
|
10
|
meo sine ulla molestia sumptuve sociorum, septimo quinqua-
|
|
gensimo die rem confeci, ut omnibus partibus urbis
|
|
disturbatis aut incensis compulsi in potestatem meam
|
|
pervenirent. his erant finitimi pari scelere et audacia
|
|
Tebarani. ab iis Pindenisso capto obsides accepi; exercitum
|
15
|
in hiberna dimisi; Quintum fratrem negotio praeposui ut in
|
|
vicis aut captis aut male pacatis exercitus collocaretur.
|
|
Nunc velim sic tibi persuadeas, si de iis rebus ad senatum
|
11.1
|
relatum sit, me existimaturum summam mihi laudem
|
|
tributam si tu honorem meum sententia tua comprobaris,
|
|
idque, etsi talibus de rebus gravissimos homines et rogare
|
|
solere et rogari scio, tamen admonendum potius te a me
|
5
|
quam rogandum puto. tu es enim is qui me tuis sententiis
|
|
saepissime ornasti, qui oratione, qui praedicatione, qui
|
|
summis laudibus in senatu, in contionibus ad caelum
|
|
extulisti; cuius ego semper tanta esse verborum pondera
|
|
putavi ut uno verbo tuo cum mea laude coniuncto omnia
|
10
|
adsequi me arbitrarer. te denique memini, cum cuidam
|
|
clarissimo atque optimo viro supplicationem non decerneres,
|
|
dicere te decreturum si referretur ob eas res quas is consul in
|
|
urbe gessisset. tu idem mihi supplicationem decrevisti togato,
|
|
non, ut multis, re publica bene gesta sed, ut nemini, re
|
15
|
publica conservata. mitto quod invidiam, quod pericula,
|
12.1
|
quod omnis meas tempestates et subieris et multo etiam
|
|
magis, si per me licuisset, subire paratissimus fueris, quod
|
|
denique inimicum meum tuum inimicum putaris, cuius
|
|
etiam interitum, cum facile intellegerem mihi quantum
|
5
|
tribueres, Milonis causa in senatu defendenda approbaris.
|
|
a me autem haec sunt profecta, quae non ego in benefici
|
|
loco pono sed in veri testimoni atque iudici, ut praestantis-
|
|
simas tuas virtutes non tacitus admirarer (quis enim id non
|
|
facit?), sed in omnibus orationibus, sententiis dicendis,
|
10
|
causis agendis, omnibus scriptis Graecis, Latinis, omni
|
|
denique varietate litterarum mearum te non modo iis quos
|
|
vidissemus sed etiam iis de quibus audissemus omnibus
|
|
anteferrem.
|
|
Quaeres fortasse quid sit quod ego hoc nescio quid
|
13.1
|
gratulationis et honoris a senatu tanti aestimem. agam iam
|
|
tecum familiariter, ut est et studiis et officiis nostris mutuis et
|
|
summa amicitia dignum et necessitudine etiam paterna. si
|
|
quisquam fuit umquam remotus et natura et magis etiam, ut
|
5
|
mihi quidem sentire videor, ratione atque doctrina ab inani
|
|
laude et sermonibus vulgi, ego profecto is sum. testis est
|
|
consulatus meus, in quo, sicut in reliqua vita, fateor ea me
|
|
studiose secutum ex quibus vera gloria nasci posset, ipsam
|
|
quidem gloriam per se numquam putavi expetendam. itaque
|
10
|
et provinciam ornatam et spem non dubiam triumphi
|
|
neglexi, sacerdotium denique, cum, quem ad modum te
|
|
existimare arbitror, non difficillime consequi possem, non
|
|
appetivi. idem post iniuriam acceptam, quam tu rei publicae
|
|
calamitatem semper appellas, meam non modo non calami-
|
15
|
tatem sed etiam gloriam, studui quam ornatissima senatus
|
|
populique Romani de me iudicia intercedere. itaque et
|
|
augur postea fieri volui, quod antea neglexeram, et eum
|
|
honorem qui a senatu tribui rebus bellicis solet, neglectum a
|
|
me olim, nunc mihi expetendum puto.
|
20
|
Huic meae voluntati, in qua inest aliqua vis desideri ad
|
14.1
|
sanandum vulnus iniuriae, ut faveas adiutorque sis, quod
|
|
paulo ante me negaram rogaturum, vehementer te rogo, sed
|
|
ita si non ieiunum hoc nescio quid quod ego gessi et con-
|
|
temnendum videbitur sed tale atque tantum ut multi
|
5
|
nequaquam paribus rebus honores summos a senatu con-
|
|
secuti sint. equidem etiam illud mihi animum advertisse
|
|
videor (scis enim quam attente te audire soleam), te non tam
|
|
res gestas quam mores <et> instituta atque vitam imperatorum
|
|
spectare solere in habendis aut non habendis honoribus.
|
10
|
quod si in mea causa considerabis, reperies me exercitu
|
|
imbecillo contra metum maximi belli firmissimum praesidium
|
|
habuisse aequitatem et continentiam. his ego subsidiis ea
|
|
sum consecutus quae nullis legionibus consequi potuissem,
|
|
ut <ex> alienissimis sociis amicissimos, ex infidelissimis
|
15
|
firmissimos redderem animosque novarum rerum exspecta-
|
|
tione suspensos ad veteris imperi benevolentiam traducerem.
|
|
Sed nimis haec multa de me, praesertim ad te, a quo uno
|
15.1
|
omnium sociorum querelae audiuntur. cognosces ex iis qui
|
|
meis institutis se recreatos putant; cumque omnes uno prope
|
|
consensu de me apud te ea quae mihi optatissima sunt
|
|
praedicabunt tum duae maxime clientelae tuae, Cyprus
|
5
|
insula et Cappadociae regnum, tecum de me loquentur, puto
|
|
etiam regem Deiotarum, qui uni tibi est maxime necessarius.
|
|
quae si etiam maiora sunt et in omnibus saeculis pauciores
|
|
viri reperti sunt qui suas cupiditates quam qui hostium
|
|
copias vincerent, est profecto tuum, cum ad res bellicas haec
|
10
|
quae rariora et difficiliora sunt genera virtutis adiunxeris,
|
|
ipsas etiam illas res gestas iustiores esse et maiores putare.
|
|
Extremum illud est, ut quasi diffidens rogationi meae
|
16.1
|
philosophiam ad te adlegem, qua nec mihi carior ulla
|
|
umquam res in vita fuit nec hominum generi maius a deis
|
|
munus ullum est datum. haec igitur, quae mihi tecum
|
|
communis est, societas studiorum atque artium nostrarum,
|
5
|
quibus a pueritia dediti ac devincti soli prope modum nos
|
|
philosophiam veram illam et antiquam, quae quibusdam oti
|
|
esse ac desidiae videtur, in forum atque in rem publicam
|
|
atque in ipsam aciem paene deduximus, tecum agit de mea
|
|
laude; cui negari a Catone fas esse non puto. quam ob rem
|
10
|
tibi sic persuadeas velim, si mihi tua sententia tributus honos
|
|
ex meis litteris fuerit, me sic existimaturum, cum auctoritate
|
|
tua tum benevolentia erga me mihi quod maxime cupierim
|
|
contigisse.
|
|