| x Kal. Mart. 50 (§26) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Accepi tuas litteras a. d. v Terminalia Laodiceae; quas legi | 6.1.1.1 |
| libentissime plenissimas amoris, humanitatis, offici, diligentiae. | |
| iis igitur respondebo, * * * (sic enim postulas), nec οἰκονομίαν | |
| meam instituam sed ordinem conservabo tuum. | |
| Recentissimas a Cybistris te meas litteras habere ais a. d. | 5 |
| x Kal. Oct. datas et scire vis tuas ego quas acceperim. omnis | |
| fere quas commemoras, praeter eas quas scribis Lentuli pueris | |
| et quas Equo Tutico et Brundisio datas. qua re non οἴχεται | |
| tua industria, quod vereris, sed praeclare ponitur, si quidem id | |
| egisti, ut ego delectarer; nam nulla re sum delectatus magis. | 10 |
| Quod meam βαθύτητα in Appio tibi, liberalitatem etiam in | 2.1 |
| Bruto probo, vehementer gaudeo; ac putaram paulo secus. | |
| Appius enim ad me ex itinere bis terve ὑπομεμψιμοίρους | |
| litteras miserat quod quaedam a se constituta rescinderem. | |
| ut si medicus, cum aegrotus alii medico traditus sit, irasci | 5 |
| velit ei medico qui sibi successerit si quae ipse in curando | |
| constituerit immutet ille, sic Appius, cum ἐξ ἀφαιρέσεως | |
| provinciam curarit, sanguinem miserit, quicquid potuit detra- | |
| xerit, mihi tradiderit enectam, προσανατρεφομένην eam a me | |
| non libenter videt sed modo suscenset, [et] modo gratias agit. | 10 |
| nihil enim a me fit cum ulla illius contumelia; tantum modo | |
| dissimilitudo meae rationis offendit hominem. quid enim | |
| potest esse tam dissimile quam illo imperante exhaustam | |
| esse sumptibus et iacturis provinciam, nobis eam obtinentibus | |
| nummum nullum esse erogatum nec privatim nec publice? | 15 |
| quid dicam de illius praefectis, comitibus, legatis etiam? de | |
| rapinis, de libidinibus, de contumeliis? nunc autem domus | |
| mehercule nulla tanto consilio aut tanta disciplina gubernatur | |
| aut tam modesta est quam nostra tota provincia. haec non | |
| nulli amici Appi ridicule interpretantur, qui me idcirco | 20 |
| putent bene audire velle ut ille male audiat et recte facere | |
| non meae laudis sed illius contumeliae causa. sin Appius, | |
| ut Bruti litterae quas ad te misit significabant, gratias nobis | |
| agit, non moleste fero, sed tamen eo ipso die quo haec ante | |
| lucem scribebam cogitabam eius multa inique constituta et | 25 |
| acta tollere. | |
| Nunc venio ad Brutum, quem ego omni studio te auctore | 3.1 |
| sum complexus, quem etiam amare coeperam; sed <plane> | |
| dico, me revocavi ne te offenderem. noli enim putare me | |
| quicquam maluisse quam ut mandatis satis facerem nec ulla | |
| de re plus laborasse. mandatorum autem mihi libellum dedit, | 5 |
| isdemque de rebus tu mecum egeras. omnia sum diligentissime | |
| persecutus. primum ab Ariobarzane sic contendi, ut talenta | |
| * * * quae mihi pollicebatur illi daret. quoad mecum rex fuit, | |
| perbono loco res erat; post a Pompei procuratoribus sescentis | |
| premi coeptus est. Pompeius autem cum ob ceteras causas | 10 |
| plus potest unus quam ceteri omnes, tum quod putatur ad | |
| bellum Parthicum esse venturus. ei tamen sic nunc solvitur: | |
| tricesimo quoque die talenta Attica xxxiii, et hoc ex tributis; | |
| nec id satis efficitur in usuram menstruam. sed Gnaeus noster | |
| clementer id fert; sorte caret, usura nec ea solida contentus | 15 |
| est. alii neque solvit cuiquam nec potest solvere; nullum | |
| enim aerarium, nullum vectigal habet. Appi instituto tributa | |
| imperat; ea vix in faenus Pompei quod satis sit efficiunt. amici | |
| regis duo tresve perdivites sunt, sed ii suum tam diligenter | |
| tenent quam ego aut tu. equidem non desino tamen per | 20 |
| litteras rogare, suadere, accusare regem. Deiotarus etiam | 4.1 |
| mihi narravit se ad eum legatos misisse de re Bruti; eos sibi | |
| responsum rettulisse illum non habere. et mehercule ego ita | |
| iudico, nihil illo regno spoliatius, nihil rege egentius. itaque | |
| aut tutela cogito me abdicare aut, ut pro Glabrione Scaevola, | 5 |
| faenus et impendium recusare. ego tamen quas per te Bruto | |
| promiseram praefecturas M. Scaptio, L. Gavio, qui in regno | |
| rem Bruti procurabant, detuli; nec enim in provincia mea | |
| negotiabantur. tu autem meministi nos sic agere ut quot | |
| vellet praefecturas sumeret, dum ne negotiatori; itaque duas | 10 |
| ei praeterea dederam, sed ii quibus petierat de provincia de- | |
| cesserant. | |
| Nunc cognosce de Salaminis, quod video tibi etiam novum | 5.1 |
| accidisse, tamquam mihi. numquam enim ex illo audivi illam | |
| pecuniam esse suam; quin etiam libellum ipsius habeo in | |
| quo est 'Salamini pecuniam debent M. Scaptio et P. Matinio, | |
| familiaribus meis'. eos mihi commendat; adscribit etiam et | 5 |
| quasi calcar admovet intercessisse se pro iis magnam pecuniam. | |
| confeceram ut solverent centesimis †sexenni† ductis cum | |
| renovatione singulorum annorum. at Scaptius quaternas | |
| postulabat. metui, si impetrasset, ne tu ipse me amare desineres; | |
| nam ab edicto meo recessissem et civitatem in Catonis et in | 10 |
| ipsius Bruti fide locatam meisque beneficiis ornatam funditus | |
| perdidissem. | |
| Atque hoc tempore ipso impingit mihi epistulam Scaptius | 6.1 |
| <a> Bruto rem illam suo periculo esse, quod nec mihi umquam | |
| Brutus dixerat nec tibi, etiam ut praefecturam Scaptio deferrem. | |
| id vero per te exceperamus, <ne> negotiatori; quod si | |
| cuiquam, huic tamen non. fuerat enim praefectus Appio, et | 5 |
| quidem habuerat turmas equitum, quibus inclusum in curia | |
| senatum Salamine obsederat, ut fame senatores quinque | |
| morerentur. itaque ego, quo die tetigi provinciam, cum mihi | |
| Cyprii legati Ephesum obviam venissent, litteras misi ut | |
| equites ex insula statim decederent. his de causis credo | 10 |
| Scaptium iniquius de me aliquid ad Brutum scripsisse. sed tamen | |
| hoc sum animo: si Brutus putabit me quaternas centesimas | |
| oportuisse decernere, cum tota provincia singulas observarem | |
| itaque edixissem idque etiam acerbissimis faeneratoribus | |
| probaretur, si praefecturam negotiatori denegatam queretur, | 15 |
| quod ego Torquato nostro in tuo Laenio, Pompeio ipsi in | |
| Sex. Statio negavi et iis probavi, si equites deductos moleste | |
| feret, accipiam equidem dolorem mihi illum irasci sed multo | |
| maiorem non esse eum talem qualem putassem. | |
| Illud quidem fatebitur Scaptius, me ius dicente sibi omnem | 7.1 |
| pecuniam ex edicto meo auferendi potestatem fuisse. addo | |
| etiam illud, quod vereor tibi ipsi ut probem: consistere usura | |
| debuit, quae erat in edicto meo; deponere volebant: impetravi | |
| a Salaminis ut silerent. veniam illi quidem mihi dederunt, | 5 |
| sed quid iis fiet si huc Paulus venerit? sed totum hoc Bruto | |
| dedi; qui de me ad te humanissimas litteras scripsit, ad me | |
| autem, etiam cum rogat aliquid, contumaciter, adroganter, | |
| ἀκοινονοήτως solet scribere. tu autem velim ad eum scribas | |
| de his rebus, ut sciam quo modo haec accipiat; facies enim | 10 |
| me certiorem. | |
| Atque haec superioribus litteris diligenter ad te perscri- | |
| pseram, sed plane te intellegere volui mihi non excidisse illud | |
| quod tu ad me quibusdam litteris scripsisses, si nihil aliud | |
| de hac provincia nisi illius benevolentiam deportassem, mihi | 15 |
| id satis esse. sit sane, quoniam ita tu vis, sed tamen cum eo, | |
| credo, quod sine peccato meo fiat. igitur meo decreto soluta | |
| res Scaptio statim. quam id rectum sit tu iudicabis; ne ad | |
| Catonem quidem provocabo. sed noli me putare ἐγκελεύσματα | 8.1 |
| illa tua abiecisse, quae mihi in visceribus haerent. flens mihi | |
| meam famam commendasti; quae epistula tua est in qua | |
| mentionem <non> facias? itaque irascatur qui volet, patiar; | |
| 'τὸ γὰρ εὖ μετ’ ἐμοῦ', praesertim cum sex libris tamquam | 5 |
| praedibus me ipse obstrinxerim, quos tibi tam valde probari | |
| gaudeo. e quibus unum ἱστορικὸν requiris de Cn. Flavio, | |
| Anni filio. ille vero ante decemviros non fuit, quippe qui aedilis | |
| curulis fuerit, qui magistratus multis annis post decemviros | |
| institutus est. quid ergo profecit, quod protulit fastos? | 10 |
| occultatam putant quodam tempore istam tabulam, ut dies | |
| agendi peterentur a paucis; nec vero pauci sunt auctores | |
| Cn. Flavium scribam fastos protulisse actionesque composuisse, | |
| ne me hoc vel potius Africanum (is enim loquitur) commen- | |
| tum putes. οὐκ ἔλαθέ σε illud de gestu histrionis? tu sceleste | 15 |
| suspicaris, ego ἀφελῶς scripsi. | |
| De me imperatore scribis te ex Philotimi litteris cognosse; | 9.1 |
| sed credo te, iam in Epiro cum esses, binas meas de omnibus | |
| rebus accepisse, unas a Pindenisso capto, alteras Laodicea, | |
| utrasque tuis pueris datas. quibus de rebus propter casum | |
| navigandi per binos tabellarios misi Romam publice litteras. | 5 |
| De Tullia mea tibi adsentior scripsique ad eam et ad | 10.1 |
| Terentiam mihi placere; tu enim ad me iam ante scripseras | |
| 'ac vellem te in tuum veterem gregem rettulisses'. correcta | |
| vero epistula Memmiana nihil negoti fuit; multo enim | |
| malo hunc a Pontidia quam illum a Servilia. qua re adiunges | 5 |
| Saufeium nostrum, hominem semper amantem mei, nunc | |
| credo eo magis quod debet etiam fratris Appi amorem erga | |
| me cum reliqua hereditate crevisse, qui declaravit quanti me | |
| faceret cum saepe tum in Bursa. ne tu me sollicitudine magna | |
| liberaris. | 10 |
| Furni exceptio mihi non placet; nec enim ego ullum aliud | 11.1 |
| tempus timeo nisi quod ille solum excipit. sed scriberem ad | |
| te de hoc plura, si Romae esses. in Pompeio te spem omnem | |
| oti ponere non miror; ita res est, removendumque censeo | |
| illud 'dissimulantem'. sed [enim] οἰκονομία si perturbatior | 5 |
| est, tibi adsignato; te enim sequor σχεδιάζοντα. | |
| Cicerones pueri amant inter se, discunt, exercentur; sed | 12.1 |
| alter, ut Isocrates dixit in Ephoro et Theopompo, frenis eget, | |
| alter calcaribus. Quinto togam puram Liberalibus cogitabam | |
| dare; mandavit enim pater. ea sic observabo quasi inter- | |
| calatum non sit. Dionysius mihi quidem in amoribus est. | 5 |
| pueri autem aiunt eum furenter irasci; sed homo nec doctior | |
| nec sanctior fieri potest nec tui meique amantior. | |
| Thermum, Silium vere audis laudari; valde se honeste | 13.1 |
| gerunt. adde M. Nonium, Bibulum, me si voles. iam Scrofa | |
| vellem haberet ubi posset; est enim lautum negotium. ceteri | |
| firmant πολίτευμα Catonis. Hortensio quod causam meam | |
| commendas valde gratum. de Amiano, spei nihil putat esse | 5 |
| Dionysius. Terenti nullum vestigium agnovi. Moeragenes | |
| certe periit; feci iter per eius possessionem, in qua animal | |
| reliquum nullum est. haec non noram tum cum <de ea re cum> | |
| Democrito tuo locutus sum. Rhosica vasa mandavi. sed heus | |
| tu, quid cogitas? in felicatis lancibus et splendidissimis | 10 |
| canistris holusculis nos soles pascere: quid te in vasis fictilibus | |
| appositurum putem? κέρας Phemio mandatum est. reperietur, | |
| modo aliquid illo dignum canat. | |
| Parthicum bellum inpendet. Cassius ineptas litteras misit, | 14.1 |
| necdum Bibuli erant adlatae; quibus recitatis puto fore ut | |
| aliquando commoveatur senatus. equidem sum in magna | |
| animi perturbatione. si, ut opto, non prorogatur nostrum | |
| negotium, habeo Iunium et Quintilem in metu. esto; duo | 5 |
| quidem mensis sustinebit Bibulus. quid illo fiet quem re- | |
| liquero, praesertim si fratrem? quid me autem, si non tam | |
| cito decedo? magna turba est. mihi tamen cum Deiotaro | |
| convenit ut ille in meis castris esset cum suis copiis omnibus; | |
| habet autem cohortis quadringenarias nostra armatura xxx, | 10 |
| equitum ciↄ ciↄ. erit ad sustentandum quoad Pompeius | |
| veniat, qui litteris quas ad me mittit significat suum negotium | |
| illud fore. hiemant in nostra provincia Parthi; exspectatur | |
| ipse Orodes. quid quaeris? aliquantum est negoti. | |
| De Bibuli edicto, nihil novi praeter illam exceptionem de | 15.1 |
| qua tu ad me scripseras 'nimis gravi praeiudicio in ordinem | |
| nostrum'. ego tamen habeo ἰσοδυναμοῦσαν sed tectiorem ex | |
| Q. Muci P. f. edicto Asiatico, 'extra quam si ita negotium | |
| gestum est ut eo stari non oporteat ex fide bona'; mul- | 5 |
| taque sum secutus Scaevolae, in iis illud in quo sibi libertatem | |
| censent Graeci datam, ut Graeci inter se disceptent suis | |
| legibus. breve autem edictum est propter hanc meam δι- | |
| αίρεσιν, quod duobus generibus edicendum putavi; quorum | |
| unum est provinciale, in quo inest de rationibus civitatum, de | 10 |
| aere alieno, de usura, de syngraphis, in eodem omnia de pub- | |
| licanis; alterum quod sine edicto satis commode transigi | |
| non potest, de hereditatum possessionibus, de bonis possi- | |
| dendis, magistris faciendis, <bonis> vendendis, quae ex | |
| edicto et postulari et fieri solent. tertium de reliquo iure | 15 |
| dicundo ἄγραφον reliqui. dixi me de eo genere mea decreta | |
| ad edicta urbana accommodaturum, itaque curo, et satis | |
| facio adhuc omnibus. Graeci vero exsultant quod peregrinis | |
| iudicibus utuntur. 'nugatoribus quidem' inquies. quid refert? | |
| ii se αὐτονομίαν adeptos putant. nostri enim, credo, gravis | 20 |
| habent, Turpionem sutorium et Vettium mancipem. | |
| De publicanis quid agam videris quaerere. habeo in deliciis, | 16.1 |
| obsequor, verbis laudo, orno: efficio ne cui molesti sint. τὸ | |
| παραδοξότατον: usuras eorum quas pactionibus adscripserant | |
| servavit etiam Servilius; ego sic: diem statuo satis laxam, | |
| quam ante si solverint, dico me centesimas ducturum, si non | 5 |
| solverint, ex pactione. itaque et Graeci solvunt tolerabili | |
| faenore et publicanis res est gratissima, si illa iam habent | |
| pleno modio, verborum honorem, invitationem crebram. | |
| quid plura? sunt omnes ita mihi familiares ut se quisque | |
| maxime putet; sed tamen μηδὲν αὐτοῖς—scis reliqua. | 10 |
| De statua Africani (ὢ πραγμάτων ἀσυγκλώστων! sed me id | 17.1 |
| ipsum delectavit in tuis litteris), ain tu? Scipio hic Metellus | |
| proavum suum nescit censorem non fuisse? atqui nihil | |
| habuit aliud inscriptum nisi 'cos.' ea statua quae ab Opis | |
| parte postica in excelso est. in illa autem quae est ad Πολυ- | 5 |
| κλέους Herculem inscriptum est 'cos. <cens.>'; quam esse | |
| eiusdem status, amictus, anulus, imago ipsa declarat. at me- | |
| hercule ego, cum in turma inauratarum equestrium quas hic | |
| Metellus in Capitolio posuit animadvertissem in Sarapionis | |
| subscriptione Africani imaginem, erratum fabrile putavi, | 10 |
| nunc video Metelli. o ἀνιστορησίαν turpem! nam illud de | 18.1 |
| Flavio et fastis, si secus est, commune erratum est; et tu belle | |
| ἠπόρησας et nos publicam prope opinionem secuti sumus, | |
| ut multa apud Graecos. quis enim non dixit Εὔπολιν τὸν τῆς | |
| ἀρχαίας ab Alcibiade navigante in Siciliam deiectum esse in | 5 |
| mare? redarguit Eratosthenes; adfert enim quas ille post id | |
| tempus fabulas docuerit. num idcirco Duris Samius, homo in | |
| historia diligens, quod cum multis erravit, irridetur? quis | |
| Zaleucum leges Locris scripsisse non dixit? num igitur iacet | |
| Theophrastus si id a Timaeo, tuo familiari, reprehensum est? | 10 |
| sed nescire proavum suum censorem non fuisse turpe est, | |
| praesertim cum post eum consulem nemo Cornelius illo vivo | |
| censor fuerit. | |
| Quod de Philotimo et de solutione HS xxdc scribis, Philo- | 19.1 |
| timum circiter Kal. Ian. in Chersonesum audio venisse; at mi | |
| ab eo nihil adhuc. reliqua mea Camillus scribit se accepisse. ea | |
| quae sint nescio et aveo scire. [sed] verum haec posterius et | |
| coram fortasse commodius. | 5 |
| Illud me, mi Attice, in extrema fere parte epistulae com- | 20.1 |
| movit; scribis enim sic, 'τί λοιπόν;', deinde me obsecras | |
| amantissime ne obliviscar vigilare et ut animadvertam quae | |
| fiant. num quid de quo inaudisti? etsi nihil eius modi est; | |
| πολλοῦ γε καὶ δεῖ. nec enim me fefellisset nec fallet. sed ista | 5 |
| admonitio tua tam accurata nescio quid mihi significare | |
| visa est. | |
| De M. Octavio, iterum iam tibi rescribo te illi probe re- | 21.1 |
| spondisse; paulo vellem fidentius. nam Caelius libertum ad | |
| me misit et litteras accurate scriptas et de pantheris et * * * | |
| a civitatibus. rescripsi <ad> alterum me moleste ferre, si ego in | |
| tenebris laterem nec audiretur Romae nullum in mea pro- | 5 |
| vincia nummum nisi in aes alienum erogari, docuique nec mihi | |
| conciliare pecuniam licere nec illi capere, monuique eum, quem | |
| plane diligo, ut cum alios accusasset cautius viveret; illud autem | |
| alterum alienum esse existimatione mea, Cibyratas imperio | |
| meo publice venari. | 10 |
| Lepta tua epistula gaudio exsultat; etenim scripta belle est | 22.1 |
| meque apud eum magna in gratia posuit. filiola tua gratum | |
| mihi fecit quod tibi diligenter mandavit ut mihi salutem | |
| adscriberes, gratum etiam Pilia, sed illa officiosius quod me, | |
| quem iam pridem <amat,> numquam vidit; igitur tu quoque | 5 |
| salutem utrique adscribito. litterarum datarum dies prid. Kal. | |
| Ian. suavem habuit recordationem clarissimi iuris iurandi quod | |
| ego non eram oblitus; Magnus enim praetextatus illo die fui. | |
| habes ad omnia; non, ut postulasti, 'χρύσεα χαλκείων' sed paria | |
| paribus respondimus. | 10 |
| Ecce autem alia pusilla epistula, quam non relinquam | 23.1 |
| ἀναντιφώνητον. bene mehercule <pro>posuit Lucceius Tuscu- | |
| lanum, nisi forte (solet enim) cum suo tibicine; et velim | |
| scire qui sit eius status. Lentulum quidem nostrum praeter | |
| Tusculanum * * * proscripsisse audio. cupio hos expeditos | 5 |
| videre, cupio etiam Sestium, adde sis Caelium; in quibus | |
| omnibus est 'αἴδεσθεν μὲν ἀνήνασθαι, δεῖσαν δ’ ὑποδέχθαι'. | |
| de Memmio restituendo ut Curio cogitet te audisse puto. de | |
| Egnati Sidicini nomine nec nulla nec magna spe sumus. | |
| Pinarium, quem mihi commendas, diligentissime Deiotarus | 10 |
| curat graviter aegrum. respondi etiam minori. | |
| Tu velim dum ero Laodiceae, id est ad Id. Mai., quam | 24.1 |
| saepissime mecum per litteras colloquare et cum Athenas | |
| veneris (iam enim sciemus de rebus urbanis, de provinciis, | |
| quae omnia in mensem Martium sunt collata) utique ad me | |
| tabellarios mittas. et heus tu, †genua† vos a Caesare per | 25.1 |
| Herodem talenta Attica l extorsistis? in quo, ut audio, magnum | |
| odium Pompei suscepistis; putat enim suos nummos vos | |
| comedisse, Caesarem in Nemore aedificando diligentiorem | |
| fore. haec ego ex P. Vedio, magno nebulone sed Pompei | 5 |
| tamen familiari, audivi. hic Vedius mihi obviam venit cum | |
| duobus essedis et raeda equis iuncta et lectica et familia magna, | |
| pro qua, si Curio legem pertulerit, HS centenos pendat necesse | |
| est; erat praeterea cynocephalus in essedo nec deerant onagri. | |
| numquam vidi hominem nequiorem. sed extremum audi. | 10 |
| deversatus est Laodiceae apud Pompeium Vindillum; ibi sua | |
| deposuit cum ad me profectus est. moritur interim Vindillus. | |
| quod res ad Magnum Pompeium pertinere putabatur, C. | |
| Vennonius domum Vindilli venit. cum omnia obsignaret, in | |
| Vedianas res incidit. in his inventae sunt quinque imagunculae | 15 |
| matronarum, in quibus una sororis amici tui, hominis bruti | |
| qui hoc utatur, et <uxoris> illius lepidi qui haec tam neglegenter | |
| ferat. haec te volui παριστορῆσαι; sumus enim ambo belle | |
| curiosi. | |
| Vnum etiam velim cogites. audio Appium πρόπυλον | 26.1 |
| Eleusine facere; num inepti fuerimus si nos quoque Academiae | |
| fecerimus? 'puto' inquies. ergo id ipsum scribes ad me. equidem | |
| valde ipsas Athenas amo; volo esse aliquod monumentum, odi | |
| falsas inscriptiones statuarum alienarum. sed ut tibi placebit, | 5 |
| faciesque me in quem diem Romana incidant mysteria certi- | |
| orem et quo modo hiemaris. cura ut valeas. post Leuctricam | |
| pugnam die septingentesimo sexagesimo quinto. |