ex. Apr., ut. vid., 50
|
|
CICERO ATTICO SAL.
|
|
Cum Philogenes, libertus tuus, Laodiceam ad me salutandi
|
6.2.1.1
|
causa venisset et se statim ad te navigaturum esse diceret, has
|
|
ei litteras dedi, quibus ad eas rescripsi quas acceperam a Bruti
|
|
tabellario. et respondebo primum postremae tuae paginae, qua
|
|
mihi magnae molestiae fuit quod ad te scriptum est a Cincio
|
5
|
de Stati sermone; in quo hoc molestissimum est, Statium dicere
|
|
a me quoque id consilium probari. <ego> autem de isto hactenus
|
|
dixerim, me vel plurima vincla tecum summae coniunctionis
|
|
optare, etsi sunt amoris artissima; tantum abest ut ego ex eo
|
|
quo astricti sumus laxari aliquid velim. illum autem multa de
|
2.1
|
istis rebus asperius solere loqui saepe sum expertus, saepe etiam
|
|
lenivi iratum; id scire te arbitror. in hac autem peregrinatione
|
|
militiave nostra saepe incensum ira vidi, saepe placatum. quid
|
|
ad Statium scripserit nescio; quicquid acturus de tali re fuit,
|
5
|
scribendum tamen ad libertum non fuit. mihi autem erit
|
|
maximae curae ne quid fiat secus quam volumus quamque
|
|
oportet. nec satis est in eius modi re se quemque praestare, ac
|
|
maximae partes istius offici sunt pueri Ciceronis sive iam adule-
|
|
scentis; quod quidem illum soleo hortari. ac mihi videtur valde
|
10
|
matrem, ut debet, amare teque mirifice; sed est magnum illud
|
|
quidem verum tamen multiplex pueri ingenium; quod ego
|
|
regendo habeo negoti satis.
|
|
Quoniam respondi postremae tuae paginae prima mea, nunc
|
3.1
|
ad primam revertar tuam. Peloponnesias civitates omnis mari-
|
|
timas esse hominis non nequam sed etiam tuo iudicio probati,
|
|
Dicaearchi, tabulis credidi. is multis nominibus in Trophoniana
|
|
Chaeronis narratione Graecos in eo reprehendit quod maritima
|
5
|
secuti sint, nec ullum in Peloponneso locum excipit. cum mihi
|
|
auctor placeret (<et>enim erat ἱστορικώτατος et vixerat in
|
|
Peloponneso), admirabar tamen et vix adcredens communicavi
|
|
cum Dionysio. atque is primo est commotus, deinde, quod de
|
|
deo [cum] isto Dicaearch<e>o non minus bene existimabat
|
10
|
quam tu de C. Vestorio, ego de M. Cluvio, non dubitabat quin
|
|
ei crederemus. Arcadiae censebat esse Lepreon quoddam
|
|
maritimum; Tenea autem et Aliphera et Tritia νεόκτιστα ei
|
|
videbantur, idque τῷ τῶν νεῶν καταλόγῳ confirmabat, ubi
|
|
mentio non fit istorum. itaque istum ego locum totidem verbis
|
15
|
a Dicaearcho transtuli. 'Phliasios' autem dici sciebam et ita fac
|
|
ut habeas; nos quidem sic habemus. sed primo me ἀναλογία
|
|
deceperat, Φλιοῦς, Ὀποῦς, Σιποῦς, quod Ὀπούντιοι, Σιπούντιοι;
|
|
sed hoc continuo correximus.
|
|
Laetari te nostra moderatione et continentia video. tum id
|
4.1
|
magis faceres, si adesses. atque hoc foro quod egi ex Id. Febr.
|
|
Laodiceae ad Kal. Mai. omnium dioecesium praeter Ciliciae
|
|
mirabilia quaedam effecimus; ita multae civitates omni aere
|
|
alieno liberatae, multae valde levatae sunt, omnes suis legibus
|
5
|
et iudiciis usae αὐτονομίαν adeptae revixerunt. his ego duobus
|
|
generibus facultatem ad se aere alieno liberandas aut levandas
|
|
dedi: uno quod omnino nullus in imperio meo sumptus factus
|
|
est; nullum cum dico non loquor ὑπερβολικῶς: nullus inquam,
|
|
ne terruncius quidem. hac autem re incredibile est quantum
|
10
|
civitates emerserint. accessit altera: mira erant in civitatibus
|
5.1
|
ipsorum furta Graecorum quae magistratus sui fecerant. quae-
|
|
sivi ipse de iis qui annis decem proximis magistratum gesserant;
|
|
aperte fatebantur. itaque sine ulla ignominia suis umeris
|
|
pecunias populis rettulerunt. populi autem nullo gemitu
|
5
|
publicanis, quibus hoc ipso lustro nihil solverant, etiam
|
|
superioris lustri reddiderunt; itaque publicanis in oculis sumus.
|
|
'gratis' inquis 'viris.' sensimus. iam cetera iuris dictio nec
|
|
imperita et clemens cum admirabili facilitate. aditus autem ad
|
|
me minime provinciales. nihil per cubicularium; ante lucem
|
10
|
inambulabam domi ut olim candidatus. grata haec et magna
|
|
mihique nondum laboriosa ex illa vetere militia.
|
|
Non. Mai. in Ciliciam cogitabam; ibi cum Iunium mensem
|
6.1
|
consumpsissem (atque utinam in pace! magnum enim bellum
|
|
impendet a Parthis), Quintilem in reditu ponere. annuae enim
|
|
mihi operae a. d. iii Kal. Sext. emerentur. magna autem in spe
|
|
sum mihi nihil temporis prorogatum iri. habebam acta urbana
|
5
|
usque ad Non. Mart.; e quibus intellegebam Curionis nostri
|
|
constantia omnia potius actum iri quam de provinciis. ergo, ut
|
|
spero, prope diem te videbo.
|
|
Venio ad Brutum tuum, immo nostrum (sic enim mavis).
|
7.1
|
equidem omnia feci quae potui aut in mea provincia perficere
|
|
<aut> in regno experiri. omni igitur modo egi cum rege et ago
|
|
cottidie, per litteras scilicet; ipsum enim triduum quadridu-
|
|
umve mecum habui turbulentis in rebus quibus eum liberavi.
|
5
|
sed et tum praesens et postea creberrimis <litteris> non destiti
|
|
rogare et petere mea causa, suadere et hortari sua. multum
|
|
profeci, sed quantum, non plane, quia longe absum, scio.
|
|
Salaminos autem (hos enim poteram coercere) adduxi ut
|
|
totum nomen Scaptio vellent solvere, sed centesimis ductis a
|
10
|
proxima quidem syngrapha nec perpetuis sed renovatis quo-
|
|
tannis. numerabantur nummi: noluit Scaptius. <quid> tu, qui
|
|
ais Brutum cupere aliquid perdere? 'quaternas habebat in
|
|
syngrapha'. fieri non poterat nec, si posset, ego pati possem.
|
|
audio omnino Scaptium paenitere. nam quod senatus con-
|
15
|
sultum esse dicebat ut ius ex syngrapha diceretur, eo consilio
|
|
factum est quod pecuniam Salamini contra legem Gabiniam
|
|
sumpserant. vetabat autem ea lex ius dici de ita sumpta pecunia;
|
|
decrevit igitur senatus ut ius diceretur <ex> ista syngrapha. nunc
|
|
ista habet iuris idem quod ceterae, nihil praecipui. haec a me
|
8.1
|
ordine facta puto me Bruto probaturum, tibi nescio, Catoni
|
|
certe probabo.
|
|
Sed iam ad te ipsum revertor. ain tandem, Attice, laudator
|
|
integritatis et elegantiae nostrae? 'ausus es hoc ex ore tuo'
|
5
|
(inquit Ennius), ut equites Scaptio ad pecuniam cogendam
|
|
darem me rogare? an tu si mecum esses, qui scribis morderi te
|
|
interdum quod non simul sis, paterere me id facere si vellem?
|
|
'non amplius' inquis 'quinquaginta.' cum Spartaco minus multi
|
|
primo fuerunt. quid tandem isti mali in tam tenera insula non
|
10
|
fecissent? <non fecissent> autem? immo quid ante adventum
|
|
meum non fecerunt? inclusum in curia senatum habuerunt
|
|
Salaminum ita multos dies ut interierint non nulli fame; erat
|
|
enim praefectus Appi Scaptius et habebat turmas ab Appio. id
|
|
me igitur tu, cuius mehercule os mihi ante oculos solet versari
|
15
|
cum de aliquo officio ac laude cogito, tu me, inquam, rogas
|
|
praefectus ut Scaptius sit? at hoc statueramus, ut negotiatorem
|
|
neminem, idque Bruto probamus. habeat is turmas? cur potius
|
|
quam cohortis? sumptu iam nepos evadit Scaptius. 'volunt'
|
9.1
|
inquit 'principes.' scio; nam ad me Ephesum usque venerunt
|
|
flentesque equitum scelera et miserias suas detulerunt. itaque
|
|
statim dedi litteras ut ex Cypro equites ante certam diem
|
|
decederent, ob eamque causam tum ob ceteras Salamini nos
|
5
|
in caelum decretis suis sustulerunt. sed iam quid opus equitatu?
|
|
solvunt enim Salamini; nisi forte id volumus armis efficere, ut
|
|
faenus quaternis centesimis ducant. et ego audebo legere
|
|
umquam aut attingere eos libros quos tu dilaudas, si tale quid
|
|
fecero? nimis, <nimis> inquam, in isto Brutum amasti,
|
10
|
dulcissime Attice, nos vereor ne parum. atque haec scripsi ego
|
|
ad Brutum scripsisse te ad me.
|
|
Cognosce nunc cetera. pro Appio nos hic omnia facimus,
|
10.1
|
honeste tamen sed plane libenter; nec enim ipsum odimus et
|
|
Brutum amamus et Pompeius mirifice a me contendit, quem
|
|
mehercule plus plusque in dies diligo. C. Coelium huc quaes-
|
|
torem venire audisti? nescio quid sit hominis. [sed] Pammenia
|
5
|
illa mihi non placent. ego me spero Athenis fore mense
|
|
Septembri. tuorum itinerum tempora scire sane velim.
|
|
εὐήθειαν Semproni Rufi cognovi ex epistula tua Corcyraea;
|
|
quid quaeris? invideo potentiae Vestori.
|
|
Cupiebam etiam nunc plura garrire, sed lucet; urget turba,
|
10
|
festinat Philogenes. valebis igitur et valere Piliam et Caeciliam
|
|
nostram iubebis litteris et salvebis a meo Cicerone.
|
|