Id. Febr. 61 (§7)
<CICERO ATTICO SAL.>
Vereor ne putidum sit scribere ad te quam sim occupatus, sed 1.14.1.1
tamen ita distinebar ut vix huic tantulae epistulae tempus
habuerim atque id ereptum e summis occupationibus.
  Prima contio Pompei qualis fuisset scripsi ad te antea: non
iucunda miseris, inanis improbis, beatis non grata, bonis non 5
gravis. itaque frigebat. tum Pisonis consulis impulsu levissi-
mus tribunus pl. Fufius in contionem producit Pompeium.
res agebatur in circo Flaminio, et erat in eo ipso loco illo die
nundinarum πανήγυρις. quaesivit ex eo placeretne ei iudices
a praetore legi, quo consilio idem praetor uteretur. id autem 10
erat de Clodiana religione ab senatu constitutum. tum Pom- 2.1
peius μάλ’ ἀριστοκρατικῶς locutus est senatusque auctoritatem
sibi omnibus in rebus maximi videri semperque visam esse
respondit, et id multis verbis.
  Postea Messalla consul in senatu de Pompeio quaesivit quid 5
de religione et de promulgata rogatione sentiret. locutus ita
est in senatu ut omnia illius ordinis consulta γενικῶς laudaret,
mihique, ut adsedit, dixit se putare satis ab se [et]iam de istis rebus
esse responsum. Crassus, postea quam vidit illum excepisse lau- 3.1
dem ex eo quod [hi] suspicarentur homines ei consulatum meum
placere, surrexit ornatissimeque de meo consulatu locutus est,
ut ita diceret, se quod esset senator, quod civis, quod liber,
quod viveret, mihi acceptum referre; quotiens coniugem, 5
quotiens domum, quotiens patriam videret, totiens se bene-
ficium meum videre. quid multa? totum hunc locum, quem
ego varie meis orationibus, quarum tu Aristarchus es, soleo
pingere, de flamma, de ferro (nosti illas ληκύθους), valde gravi-
ter pertexuit. proximus Pompeium sedebam. intellexi 10
hominem moveri, utrum Crassum inire eam gratiam quam
ipse praetermisisset an esse tantas res nostras quae tam libenti
senatu laudarentur, ab eo praesertim qui mihi laudem illam eo
minus deberet quod meis omnibus litteris in Pompeiana laude
perstrictus esset. hic dies me valde Crasso adiunxit, et tamen 4.1
ab illo aperte tecte quicquid est datum libenter accepi.
  Ego autem ipse, di boni! quo modo ἐνεπερπερευσάμην novo
auditori Pompeio! si umquam mihi περίοδοι ἢ καμπαὶ ἢ ἐν-
θυμήματα ἢ κατασκευαὶ suppeditaverunt, illo tempore. quid 5
multa? clamores. etenim haec erat ὑπόθεσις, de gravitate
ordinis, de equestri concordia, de consensione Italiae, de inter-
mortuis reliquiis coniurationis, de vilitate, de otio. nosti iam
in hac materia sonitus nostros. tanti fuerunt ut ego eo brevior
sim quod eos usque istinc exauditos putem. 10
  Romanae autem se res sic habent. senatus Ἄρειος πάγος. nihil 5.1
constantius, nihil severius, nihil fortius. nam cum dies venisset
rogationi ex senatus consulto ferendae, concursabant barbatuli
iuvenes, totus ille grex Catilinae duce filiola Curionis, et popu-
lum ut antiquaret rogabant. Piso autem consul, lator roga- 5
tionis, idem erat dissuasor. operae Clodianae pontis occuparant,
tabellae ministrabantur ita ut nulla daretur 'uti rogas'. hic
tibi rostra Cato advolat, commulcium Pisoni consuli mirificum
facit, si id est commulcium, vox plena gravitatis, plena auctori-
tatis, plena denique salutis: accedit eodem etiam noster Hor- 10
tensius, multi praeterea boni; insignis vero opera Favoni fuit.
hoc concursu optimatium comitia dimittuntur; senatus
vocatur. cum decerneretur frequenti senatu, contra pugnante
Pisone, ad pedes omnium singillatim accidente Clodio, ut
consules populum cohortarentur ad rogationem accipiendam, 15
homines ad quindecim Curioni nullum senatus consultum
facienti adsenserunt; facile ex altera parte cccc fuerunt. acta
res est. Fufius tribunus intercessit. Clodius contiones miseras
habebat, in quibus Lucullum, Hortensium, C. Pisonem,
Messallam consulem contumeliose laedebat; me tantum com- 20
perisse omnia criminabatur. senatus et de provinciis praetorum
et de legationibus et de ceteris rebus decernebat ut ante quam
rogatio lata esset ne quid ageretur.
  Habes res Romanas. sed tamen etiam illud, quod non spera- 6.1
ram, audi. Messalla consul est egregius; fortis, constans, diligens,
nostri laudator, amator, imitator. ille alter uno vitio minus
vitiosus quod iners, quod somni plenus, quod imperitus, quod
ἀπρακτότατος; sed voluntate ita καχέκτης ut Pompeium post 5
illam contionem in qua ab eo senatus laudatus est odisse
coeperit. itaque mirum in modum omnis a se bonos alienavit.
neque id magis amicitia Clodi adductus fecit quam studio
perditarum rerum atque partium. sed habet sui similem in
magistratibus praeter Fufium neminem. bonis utimur tribunis 10
pl., Cornuto vero Pseudocatone. quid quaeris? * * * .
  Nunc ut ad privata redeam, Τεῦκρις promissa patravit. tu 7.1
mandata effice quae recepisti. Quintus frater, qui Argiletani
aedifici reliquum dodrantem emit HS dccxxv, Tusculanum
venditat ut, si possit, emat Pacilianam domum. cum Lucceio
in gratiam redii. video hominem valde petiturire. navabo 5
operam. tu quid agas, ubi sis, cuius modi istae res sint, fac me
quam diligentissime certiorem. Id. Febr.