| Id. Febr. 61 (§7) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Vereor ne putidum sit scribere ad te quam sim occupatus, sed | 1.14.1.1 |
| tamen ita distinebar ut vix huic tantulae epistulae tempus | |
| habuerim atque id ereptum e summis occupationibus. | |
| Prima contio Pompei qualis fuisset scripsi ad te antea: non | |
| iucunda miseris, inanis improbis, beatis non grata, bonis non | 5 |
| gravis. itaque frigebat. tum Pisonis consulis impulsu levissi- | |
| mus tribunus pl. Fufius in contionem producit Pompeium. | |
| res agebatur in circo Flaminio, et erat in eo ipso loco illo die | |
| nundinarum πανήγυρις. quaesivit ex eo placeretne ei iudices | |
| a praetore legi, quo consilio idem praetor uteretur. id autem | 10 |
| erat de Clodiana religione ab senatu constitutum. tum Pom- | 2.1 |
| peius μάλ’ ἀριστοκρατικῶς locutus est senatusque auctoritatem | |
| sibi omnibus in rebus maximi videri semperque visam esse | |
| respondit, et id multis verbis. | |
| Postea Messalla consul in senatu de Pompeio quaesivit quid | 5 |
| de religione et de promulgata rogatione sentiret. locutus ita | |
| est in senatu ut omnia illius ordinis consulta γενικῶς laudaret, | |
| mihique, ut adsedit, dixit se putare satis ab se [et]iam de istis rebus | |
| esse responsum. Crassus, postea quam vidit illum excepisse lau- | 3.1 |
| dem ex eo quod [hi] suspicarentur homines ei consulatum meum | |
| placere, surrexit ornatissimeque de meo consulatu locutus est, | |
| ut ita diceret, se quod esset senator, quod civis, quod liber, | |
| quod viveret, mihi acceptum referre; quotiens coniugem, | 5 |
| quotiens domum, quotiens patriam videret, totiens se bene- | |
| ficium meum videre. quid multa? totum hunc locum, quem | |
| ego varie meis orationibus, quarum tu Aristarchus es, soleo | |
| pingere, de flamma, de ferro (nosti illas ληκύθους), valde gravi- | |
| ter pertexuit. proximus Pompeium sedebam. intellexi | 10 |
| hominem moveri, utrum Crassum inire eam gratiam quam | |
| ipse praetermisisset an esse tantas res nostras quae tam libenti | |
| senatu laudarentur, ab eo praesertim qui mihi laudem illam eo | |
| minus deberet quod meis omnibus litteris in Pompeiana laude | |
| perstrictus esset. hic dies me valde Crasso adiunxit, et tamen | 4.1 |
| ab illo aperte tecte quicquid est datum libenter accepi. | |
| Ego autem ipse, di boni! quo modo ἐνεπερπερευσάμην novo | |
| auditori Pompeio! si umquam mihi περίοδοι ἢ καμπαὶ ἢ ἐν- | |
| θυμήματα ἢ κατασκευαὶ suppeditaverunt, illo tempore. quid | 5 |
| multa? clamores. etenim haec erat ὑπόθεσις, de gravitate | |
| ordinis, de equestri concordia, de consensione Italiae, de inter- | |
| mortuis reliquiis coniurationis, de vilitate, de otio. nosti iam | |
| in hac materia sonitus nostros. tanti fuerunt ut ego eo brevior | |
| sim quod eos usque istinc exauditos putem. | 10 |
| Romanae autem se res sic habent. senatus Ἄρειος πάγος. nihil | 5.1 |
| constantius, nihil severius, nihil fortius. nam cum dies venisset | |
| rogationi ex senatus consulto ferendae, concursabant barbatuli | |
| iuvenes, totus ille grex Catilinae duce filiola Curionis, et popu- | |
| lum ut antiquaret rogabant. Piso autem consul, lator roga- | 5 |
| tionis, idem erat dissuasor. operae Clodianae pontis occuparant, | |
| tabellae ministrabantur ita ut nulla daretur 'uti rogas'. hic | |
| tibi rostra Cato advolat, commulcium Pisoni consuli mirificum | |
| facit, si id est commulcium, vox plena gravitatis, plena auctori- | |
| tatis, plena denique salutis: accedit eodem etiam noster Hor- | 10 |
| tensius, multi praeterea boni; insignis vero opera Favoni fuit. | |
| hoc concursu optimatium comitia dimittuntur; senatus | |
| vocatur. cum decerneretur frequenti senatu, contra pugnante | |
| Pisone, ad pedes omnium singillatim accidente Clodio, ut | |
| consules populum cohortarentur ad rogationem accipiendam, | 15 |
| homines ad quindecim Curioni nullum senatus consultum | |
| facienti adsenserunt; facile ex altera parte cccc fuerunt. acta | |
| res est. Fufius tribunus intercessit. Clodius contiones miseras | |
| habebat, in quibus Lucullum, Hortensium, C. Pisonem, | |
| Messallam consulem contumeliose laedebat; me tantum com- | 20 |
| perisse omnia criminabatur. senatus et de provinciis praetorum | |
| et de legationibus et de ceteris rebus decernebat ut ante quam | |
| rogatio lata esset ne quid ageretur. | |
| Habes res Romanas. sed tamen etiam illud, quod non spera- | 6.1 |
| ram, audi. Messalla consul est egregius; fortis, constans, diligens, | |
| nostri laudator, amator, imitator. ille alter uno vitio minus | |
| vitiosus quod iners, quod somni plenus, quod imperitus, quod | |
| ἀπρακτότατος; sed voluntate ita καχέκτης ut Pompeium post | 5 |
| illam contionem in qua ab eo senatus laudatus est odisse | |
| coeperit. itaque mirum in modum omnis a se bonos alienavit. | |
| neque id magis amicitia Clodi adductus fecit quam studio | |
| perditarum rerum atque partium. sed habet sui similem in | |
| magistratibus praeter Fufium neminem. bonis utimur tribunis | 10 |
| pl., Cornuto vero Pseudocatone. quid quaeris? * * * . | |
| Nunc ut ad privata redeam, Τεῦκρις promissa patravit. tu | 7.1 |
| mandata effice quae recepisti. Quintus frater, qui Argiletani | |
| aedifici reliquum dodrantem emit HS dccxxv, Tusculanum | |
| venditat ut, si possit, emat Pacilianam domum. cum Lucceio | |
| in gratiam redii. video hominem valde petiturire. navabo | 5 |
| operam. tu quid agas, ubi sis, cuius modi istae res sint, fac me | |
| quam diligentissime certiorem. Id. Febr. |