| noctu xii-xi Kal. Mart. 49 in Caleno | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Maximis et miserrimis rebus perturbatus, cum coram tecum | 8.3.1.1 |
| mihi potestas deliberandi non esset, uti tamen tuo consilio | |
| volui. deliberatio autem omnis haec est, si Pompeius Italia | |
| excedat, quod eum facturum esse suspicor, quid mihi agendum | |
| putes. et quo facilius consilium dare possis, quid in utramque | 5 |
| partem mihi in mentem veniat explicabo brevi. | |
| Cum merita Pompei summa erga salutem meam familiari- | 2.1 |
| tasque quae mihi cum eo est, tum ipsa rei publicae causa me | |
| adducit ut mihi vel consilium meum cum illius consilio | |
| vel fortuna <cum fortuna> coniungenda esse videatur. accedit | |
| illud: si maneo et illum comitatum optimorum et clarissi- | 5 |
| morum civium desero, cadendum est in unius potestatem; | |
| qui etsi multis rebus significat se nobis esse amicum (et ut | |
| esset a me est, tute scis, propter suspicionem huius impendentis | |
| tempestatis multo ante provisum), tamen utrumque con- | |
| siderandum est, et quanta fides ei sit habenda et, si maxime | 10 |
| exploratum sit eum nobis amicum fore, sitne viri fortis et | |
| boni civis esse in ea urbe in qua cum summis honoribus | |
| imperiisque usus sit, res maximas gesserit, sacerdotio sit | |
| amplissimo praeditus, non futurus <sit qui fuerit>, subeun- | |
| dumque periculum sit cum aliquo †fore dedecore, si quando | 15 |
| Pompeius rem publicam recuperarit. in hac parte haec sunt. | 3.1 |
| Vide nunc quae sint in altera. nihil actum est a Pompeio | |
| nostro sapienter, nihil fortiter, addo etiam nihil ni<si> contra | |
| consilium auctoritatemque meam. omitto illa vetera, quod | |
| istum in rem publicam ille aluit, auxit, armavit, ille legibus | 5 |
| per vim et contra auspicia ferendis auctor, ille Galliae ul- | |
| terioris adiunctor, ille gener, ille in <ad>optando P. Clodio | |
| augur, ille restituendi mei quam retinendi studiosior, ille | |
| provinciae propagator, ille absentis in omnibus adiutor, idem | |
| etiam tertio consulatu, postquam esse defensor rei publicae | 10 |
| coepit, contendit ut decem tribuni pl. ferrent ut absentis ratio | |
| haberetur, quod idem ipse sanxit lege quadam sua, Marcoque | |
| Marcello consuli finienti provincias Gallias Kal. Mart. die | |
| restitit—sed ut haec omittam, quid foedius, quid perturbatius | |
| hoc ab urbe discessu sive potius turpissima in qua sum<us> | 15 |
| fuga? quae condicio non accipienda fuit potius quam relin- | |
| quenda patria? malae condiciones erant, fateor, sed num quid | |
| hoc peius? | |
| At recuperabit rem publicam. quando? aut quid ad eam | 4.1 |
| spem est parati? non ager Picenus amissus? non patefactum | |
| iter ad urbem? non pecunia omnis et publica et privata | |
| adversario tradita? denique nulla causa, nullae vires, nulla | |
| sedes quo concurrant qui rem publicam defensam velint. | 5 |
| Apulia delecta est, inanissima pars Italiae et ab impetu huius | |
| belli remotissima; fuga et maritima opportunitas visa quaeri | |
| desperatione. †invite cepit† Capuam, non quo munus illud | |
| defugerem, sed sine * * * causa in qua nullus esset ordinum, | |
| nullus apertus privatorum dolor, bonorum autem esset | 10 |
| aliquis sed hebes, ut solet, et, ut ipse sensissem, multitudo | |
| et infimus quisque propensus in alteram partem, multi mu- | |
| tationis rerum cupidi. dixi ipsi me nihil suscepturum sine | 5.1 |
| praesidio et sine pecunia. itaque habui nihil omnino negoti, | |
| quod ab initio vidi nihil quaeri praeter fugam. eam si nunc | |
| sequor, quanam? cum illo non; ad quem cum essem profectus, | |
| cognovi in iis locis esse Caesarem, ut tuto Luceriam venire | 5 |
| non possem. infero mari nobis incerto cursu hieme maxima | |
| navigandum est. age iam, cum fratre an sine eo cum filio an | |
| quo modo? in utraque enim re summa difficultas erit, summus | |
| animi dolor. qui autem illius impetus erit in nos absentis for- | |
| tunasque nostras! acrior quam in ceterorum, quod putabit | 10 |
| fortasse in nobis violandis aliquid se habere populare. age iam, | |
| has compedes, fascis, inquam, hos laureatos efferre ex Italia | |
| quam molestum est! qui autem locus erit nobis tutus, ut | |
| iam placatis utamur fluctibus, ante quam ad illum venerimus? | |
| qua autem aut quo nihil scimus. | 15 |
| At si restitero et fuerit nobis in hac parte locus, idem fecero | 6.1 |
| quod in Cinnae dominatione <L.> Philippus, quod L. Flaccus, | |
| quod Q. Mucius, quoquo modo ea res huic quidem cecidit; | |
| qui tamen ita dicere solebat, se id fore videre quod factum | |
| est sed malle quam armatum ad patriae moenia accedere. | 5 |
| aliter Thrasybulus, et fortasse melius; sed est certa quaedam | |
| illa Muci ratio atque sententia, est illa etiam Philippi, et, cum | |
| sit necesse, servire tempori et non amittere tempus cum sit | |
| datum. sed in hoc ipso habent tamen idem fasces molestiam. | |
| sit enim nobis amicus, quod incertum est, sed sit; deferet | 10 |
| triumphum. non accipere ne periculosum sit, <accipere> | |
| invidiosum ad bonos. 'o rem' inquis 'difficilem et inexplica- | |
| bilem!' atqui explicanda est; quid enim fieri potest? ac ne | |
| me existimaris ad manendum esse propensiorem quod plura | |
| in eam partem verba fecerim, potest fieri, quod fit in multis | 15 |
| quaestionibus, ut res verbosior haec fuerit, illa verior. quam | |
| ob rem, ut maxima de re aequo animo deliberanti, ita mihi | |
| des consilium velim. navis et in Caieta est parata nobis et | |
| Brundisi. | |
| Sed ecce nuntii scribente me haec ipsa noctu in Caleno, | 7.1 |
| ecce litterae Caesarem ad Corfinium, Domitium Corfini cum | |
| firmo exercitu et pugnare cupiente. non puto etiam hoc | |
| Gnaeum nostrum commissurum, ut Domitium relinquat; | |
| etsi Brundisium Scipionem cum cohortibus duabus prae- | 5 |
| miserat, legionem Fausto conscriptam in Siciliam sibi placere | |
| a consule duci scripserat ad consules. sed turpe Domitium | |
| deserere erit implorantem eius auxilium. est quaedam spes, | |
| mihi quidem non magna sed in his locis firma, Afranium in | |
| Pyrenaeo cum Trebonio pugnasse, pulsum Trebonium, | 10 |
| etiam Fabium tuum transisse cum * cohortibus; summa | |
| autem Afranium cum magnis copiis adventare. id si est, in | |
| Italia fortasse manebitur. ego autem, cum esset incertum iter | |
| Caesaris quod vel ad Capuam vel ad Luceriam iturus putabatur, | |
| Leptam misi ad Pompeium <et> litteras; ipse, ne quo inciderem, | 15 |
| reverti Formias. | |
| Haec te scire volui scripsique sedatiore animo quam proxime | |
| scripseram, nullum meum iudicium interponens sed exquirens | |
| tuum. |