| iii Kal. Quint. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Commodum discesserat Hilarus librarius iv Kal., cui dederam | 13.19.1.1 |
| litteras ad te, cum venit tabellarius cum tuis litteris pridie datis; | |
| in quibus illud mihi gratissimum fuit, quod Attica nostra rogat | |
| te ne tristis sis, quodque tu ἀκίνδυνα esse scribis. | |
| Ligarianam, ut video, praeclare auctoritas tua commendavit. | 2.1 |
| scripsit enim ad me Balbus et Oppius mirifice se probare ob | |
| eamque causam ad Caesarem eam se oratiunculam misisse. | |
| hoc igitur idem tu mihi antea scripseras. | |
| In Varrone ista causa me non moveret, ne viderer φιλένδοξος. | 3.1 |
| sic enim constitueram, neminem includere in dialogos eorum | |
| qui viverent; sed quia <scripseras> et desiderari a Varrone et | |
| magni illum aestimare, eos confeci, et absolvi nescio quam | |
| bene, sed ita accurate ut nihil posset supra, Academicam omnem | 5 |
| quaestionem libris quattuor. in eis quae erant contra ἀκατα- | |
| ληψίαν praeclare collecta ab Antiocho Varroni dedi. ad ea | |
| ipse respondeo; tu es tertius in sermone nostro. si Cottam et | |
| Varronem fecissem inter se disputantis, ut a te proximis litteris | |
| admoneor, meum κωφὸν πρόσωπον esset. hoc in antiquis | 4.1 |
| personis suaviter fit, ut et Heraclides in multis et nos in sex de re | |
| publica libris fecimus. sunt etiam de oratore nostri tres mihi | |
| vehementer probati. in eis quoque eae personae sunt ut mihi | |
| tacendum fuerit. Crassus enim loquitur, Antonius, Catulus | 5 |
| senex, C. Iulius, frater Catuli, Cotta, Sulpicius. puero me hic | |
| sermo inducitur, ut nullae esse possent partes meae. quae | |
| autem his temporibus scripsi Ἀριστοτέλειον morem habent, in | |
| quo ita sermo inducitur ceterorum ut penes ipsum sit princi- | |
| patus. ita confeci quinque libros περὶ Τελῶν ut Epicurea L. | 10 |
| Torquato, Stoica M. Catoni, Περιπατητικὰ M. Pisoni darem. | |
| ἀζηλοτύπητον id fore putaram quod omnes illi decesserant. | |
| haec Academica, ut scis, †cum† Catulo, Lucullo, Hortensio | 5.1 |
| contuleram. sane in personas non cadebant; erant enim | |
| λογικώτερα quam ut illi de iis somniasse umquam viderentur. | |
| itaque ut legi tuas de Varrone, tamquam ἕρμαιον adripui. | |
| aptius esse nihil potuit ad id philosophiae genus, quo ille | 5 |
| maxime mihi delectari videtur, eaeque partes ut non sim | |
| consecutus ut superior mea causa videatur. sunt enim vehe- | |
| menter πιθανὰ Antiochia; quae diligenter a me expressa | |
| acumen habent Antiochi, nitorem orationis nostrum, si modo | |
| is est aliquis in nobis. sed tu dandosne putes hos libros Varroni | 10 |
| etiam atque etiam videbis. mihi quaedam occurrunt; sed ea | |
| coram. |