prid Kal vel Kal Mai 59 (§1)
CICERO ATTICO SAL.
Cenato mihi et iam dormitanti prid. Kal. Mai. epistula est illa 2.16.1.1
reddita in qua de agro Campano scribis. quid quaeris? primo
ita me pupugit ut somnum mihi ademerit, sed id cogitatione
magis quam molestia. cogitanti autem haec fere succurrebant.
primum ex eo quod superioribus litteris scripseras, ex familiari 5
te illius audisse prolatum iri aliquid quod nemo improbaret,
maius aliquid timueram. hoc mihi eius modi non videbatur.
deinde, ut me egomet consoler, omnis exspectatio largitionis
agrariae in agrum Campanum videtur esse derivata, qui ager,
ut dena iugera sint, non amplius hominum quinque milia potest 10
sustinere; reliqua omnis multitudo ab illis abalienetur necesse
est. praeterea, si ulla res est quae bonorum animos, quos iam
video esse commotos, vehementius possit incendere, haec certe
est, et eo magis quod portoriis Italiae sublatis, agro Campano
diviso, quod vectigal superest domesticum praeter vicesimam? 15
quae mihi videtur una contiuncula clamore pedisequorum
nostrorum esse peritura.
  Gnaeus quidem noster iam plane quid cogitet nescio: 2.1
    'φυσᾷ γὰρ οὐ σμικροῖσιν αὐλίσκοις ἔτι,
    ἀλλ’ ἀγρίαις φύσαισι φορβειᾶς ἄτερ',
qui quidem etiam istuc adduci potuerit. nam adhuc haec
ἐσοφίζετο, se leges Caesaris probare, actiones ipsum praestare 5
debere; agrariam legem sibi placuisse, potuerit intercedi necne
nihil ad se pertinere; de rege Alexandrino placuisse sibi aliquan-
do confici, Bibulus de caelo tum servasset necne sibi quaeren-
dum non fuisse; de publicanis, voluisse illi ordini commodare,
quicquid futurum fuerit si Bibulus tum in forum descendisset 10
se divinare non potuisse. nunc vero, Sampsicerame, quid
dices? vectigal te nobis in monte Antilibano constituisse, agri
Campani abstulisse? quid? hoc quem ad modum obtinebis?
'oppressos vos' inquit 'tenebo exercitu Caesaris.' non
mehercule me tu quidem tam isto exercitu quam ingratis 15
animis eorum hominum qui appellantur boni, qui mihi non
modo praemiorum sed ne sermonum quidem umquam
fructum ullum aut gratiam rettulerunt. quod si in eam me 3.1
partem incitarem, profecto iam aliquam reperirem resistendi
viam. nunc prorsus hoc statui ut, quoniam tanta controversia
est Dicaearcho, familiari tuo, cum Theophrasto, amico meo, ut
ille tuus τὸν πρακτικὸν βίον longe omnibus anteponat, hic autem 5
τὸν θεωρητικόν, utrique a me mos gestus esse videatur. puto
enim me Dicaearcho adfatim satis fecisse; respicio nunc ad
hanc familiam quae mihi non modo ut requiescam permittit
sed reprehendit quia non semper quierim. qua re incumbamus,
o noster Tite, ad illa praeclara studia, et eo unde discedere non 10
oportuit aliquando revertamur.
  Quod de Quinti fratris epistula scribis, ad me quoque fuit 4.1
'πρόσθε λέων, ὄπιθεν δὲ'—quid dicam nescio. nam ita deplorat
primis versibus mansionem suam ut quemvis movere possit; ita
rursus remittit ut me roget ut annalis suos emendem et edam.
illud tamen quod scribis animadvertas velim, de portorio 5
circumvectionis; ait se de consili sententia rem ad senatum
reiecisse. nondum videlicet meas litteras legerat, quibus ad eum
re consulta et explorata perscripseram non deberi. velim, si
qui Graeci iam Romam ex Asia de ea causa venerunt, videas et,
si tibi videbitur, iis demonstres quid ego de ea re sentiam. si 10
possunt decidere, ne causa optima in senatu pereat, ego satis
faciam publicanis; εἰ δὲ μή (vere tecum loquar), in hac re malo
universae Asiae et negotiatoribus; nam eorum quoque vehe-
menter interest. hoc ego sentio valde nobis opus esse. sed tu
id videbis. 15
  Quaestores, autem, quaeso, num etiam de cistophoro dubi-
tant? nam si aliud nihil erit, cum erimus omnia experti, ego ne
illud quidem contemnam quod extremum est.
  Te in Arpinati videbimus et hospitio agresti accipiemus,
quoniam maritimum hoc contempsisti. 20