| iii Id. Quint. 45 in Tusculano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| O rem indignam! gentilis tuus urbem auget quam hoc biennio | 13.35(+36).1.1 |
| primum vidit, et ei parum magna visa est quae etiam ipsum | |
| capere potuerit. hac de re igitur exspecto tuas litteras. | |
| Varroni scribis te, simul ac venerit. dati igitur iam sunt nec | 2.1 |
| tibi integrum est: hui, si scias quanto periculo tuo! aut fortasse | |
| litterae meae te retardarunt, si eas nondum legeras cum has | |
| proximas scripsisti. scire igitur aveo quo modo res se habeat. | |
| De Bruti amore vestraque ambulatione, etsi mihi nihil novi | 3.1 |
| adfers sed idem quod saepe, tamen hoc audio libentius quo | |
| saepius, eoque mihi iucundius est quod tu eo laetaris, certiusque | |
| eo est quod a te dicitur. |