| xii Kal. Sept. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Has alteras hodie litteras. de Xenonis nomine et de Epiroticis | 13.37.1.1 |
| xxxx nihil potest fieri nec commodius nec aptius quam ut | |
| scribis. id eras locutus mecum eodem modo. | |
| Balbus minor mecum. nihil novi sane, nisi Hirtium cum | 2.1 |
| Quinto acerrime pro me litigasse; omnibus eum locis facere | |
| maximeque in conviviis; cum multa de me tum redire ad | |
| patrem; nihil autem ab eo tam ἀξιοπίστως dici quam alienis- | |
| simos nos esse a Caesare, fidem nobis habendam non esse, me | 5 |
| vero etiam cavendum (φοβερ<ὸν> ἂν ἦν nisi viderem scire | |
| regem me animi nihil habere), Ciceronem vero meum vexari. | |
| sed id quidem arbitratu suo. | |
| Laudationem Porciae gaudeo me ante dedisse Leptae tabellario | 3.1 |
| quam tuas acceperim litteras. eam tu igitur, si me amas, curabis, | |
| si modo mittetur, isto modo mittendam Domitio et Bruto. | |
| De gladiatoribus, de ceteris quae scribis ἀνεμοφόρητα, facies | 4.1 |
| me cottidie certiorem. |