| xix Kal. Sept.(?) 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Velim, si tibi videtur, appelles Balbum et Offilium de auctione | 13.37a.1.1 |
| proscribenda. equidem locutus sum cum Balbo. placebat | |
| (puto conscripta habere Offilium omnia; habet et Balbus)— | |
| sed Balbo placebat propinquum diem et Romae; si Caesar | |
| moraretur, posse diem differri. sed is quidem adesse videtur. | 5 |
| totum igitur considera; placet enim Vestorio. |