c. xviii Kal. Sept. 45
<CICERO ATTICO SAL.>
Ante lucem cum scriberem contra Epicureos, de eodem oleo et 13.38.1.1
opera exaravi nescio quid ad te et ante lucem dedi. deinde cum
somno repetito simul cum sole experrectus essem, datur mi
epistula a sororis tuae filio quam ipsam tibi misi; cuius est
principium non sine maxima contumelia—sed fortasse οὐκ 5
ἐπέστησεν. est autem sic, 'ego enim quicquid non belle in te
dici potest—'. posse vult in me multa dici non belle, sed ea se
negat approbare. hoc quicquam pote impurius? iam cetera
leges (misi enim ad te) iudicabisque. Bruti nostri cottidianis
adsiduisque laudibus, [ne] quas ab eo de nobis haberi permulti 10
mihi renuntiaverunt, commotum istum aliquando scripsisse
aliquid ad me credo; <credo> et ad te, idque ut sciam facies.
nam ad patrem de me quid scripserit nescio, de matre quam
pie! 'volueram,' inquit 'ut quam plurimum tecum essem,
conduci mihi domum et id ad te scripseram. neglexisti. ita 15
minus multum una erimus. nam ego istam domum videre non
possum; qua de causa scis.' hanc autem causam pater odium 2.1
matris esse dicebat.
  Nunc me iuva, mi Attice, consilio, 'πότερον δίκᾳ τεῖχος ὕψιον',
id est utrum aperte hominem asperner et respuam, 'ἢ σκολιαῖς
ἀπάταις'. ut enim Pindaro sic 'δίχα μοι νόος ἀτρέκειαν 5
εἰπεῖν'. omnino moribus meis illud aptius, sed hoc fortasse
temporibus. tu autem quod ipse tibi suaseris idem mihi per-
suasum putato. equidem vereor maxime ne in Tusculano
opprimar. in turba haec essent faciliora. utrum igitur Asturae?
quid si Caesar subito? iuva me, quaeso, consilio. utar eo quod 10
tu decreveris.