c. xvii Kal. Sept. 45
<CICERO ATTICO SAL.>
O incredibilem vanitatem! ad patrem domo sibi carendum 13.39.1.1
propter matrem: <ad matrem> plena pietatis. hic autem iam
languescit et ait sibi illum iure iratum. sed utar tuo consilio; 2.1
σκολιὰ enim tibi video placere. Romam, ut censes, veniam, sed
invitus; valde enim in scribendo haereo. 'Brutum' inquis
'eadem.' scilicet; sed nisi hoc esset, res me ista non cogeret.
nec enim inde venit unde mallem neque diu afuit neque ullam 5
litteram ad me. sed tamen scire aveo qualis ei totius itineris
summa fuerit. libros mihi de quibus ad te antea scripsi velim
mittas et maxime Φαίδρου περὶ Θεῶν et †ΠΛΛΙΔΟΣ†.
MCP server: latin-mcp.packhum.org