| c. xvi Kal. Sept. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Itane? nuntiat Brutus illum ad bonos viros? εὐαγγέλια. sed | 13.40.1.1 |
| ubi eos? nisi forte se suspendit. hic autem ut fultum est. ubi | |
| igitur φιλοτέχνημα illud tuum quod vidi in Parthenone, | |
| Ahalam et Brutum? sed quid faciat? illud optime, 'sed ne | |
| is quidem qui omnium flagitiorum auctor bene de nostro'. at | 5 |
| ego verebar ne etiam Brutus eum diligeret; ita enim significarat | |
| iis litteris quas ad me: 'ac vellem aliquid degustasses de fabulis.' | |
| sed coram, ut scribis. | |
| Etsi quid mi auctor es? advolone an maneo? equidem et in | 2.1 |
| libris haereo et illum hic excipere nolo; ad quem, ut audio, | |
| pater hodie ad Saxa †acronoma†. mirum quam inimicus ibat, | |
| ut ego obiurgarem. sed ego ipse κεκέπφωμαι. itaque posthac. | |
| tu tamen vide quid de adventu meo censeas, et τὰ ὅλα cras, si | 5 |
| perspici potuerint, mane, statim ut sciam. |