| c. xv Kal. Sept. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Ego vero Quinto epistulam ad sororem misi. cum ille quere- | 13.41.1.1 |
| retur filio cum matre bellum et se ob eam causam domo | |
| cessurum filio diceret, dixi illum commodas ad matrem | |
| litteras, ad te nullas. ille alterum mirabatur, de te autem suam | |
| culpam quod saepe graviter ad filium scripsisset de tua in illum | 5 |
| iniuria. quod autem relanguisse me dicit, ego ei tuis litteris | |
| lectis σκολιαῖς ἀπάταις significavi me non fore * * * tum enim | |
| mentio Canai. omnino si id consilium placeret, esset necesse; | 2.1 |
| sed, ut scribis, ratio est habenda gravitatis, et utriusque nostrum | |
| idem consilium esse debet, etsi in me graviores iniuriae et certe | |
| notiores. si vero etiam Brutus aliquid adferet, nulla dubitatio | |
| est. sed coram. magna enim res et multae cautionis. cras | 5 |
| igitur, nisi quid a te commeatus. |