| ex. Dec. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Venit ille ad me 'καὶ μάλα κατηφής'. et ego '"σὺ δὲ δὴ τί | 13.42.1.1 |
| σύννους;"' 'rogas?' inquit, 'cui iter instet et iter ad bellum, | |
| idque cum periculosum tum etiam turpe!' 'quae vis igitur?' | |
| inquam. 'aes' inquit 'alienum, et tamen ne viaticum quidem | |
| habeo.' hoc loco ego sumpsi quiddam de tua eloquentia; nam | 5 |
| tacui. at ille: 'sed me maxime angit avunculus.' 'quidnam?' | |
| inquam. 'quod mihi' inquit 'iratus est.' 'cur pateris?' inquam, | |
| 'malo enim ita dicere quam cur committis?' 'non patiar' inquit; | |
| 'causam enim tollam.' et ego: 'rectissime quidem; sed si grave | |
| non est, velim scire quid sit causae.' 'quia, dum dubitabam | 10 |
| quam ducerem, non satis faciebam matri; ita ne illi quidem. | |
| nunc nihil mihi tanti est. faciam quod volunt.' 'feliciter velim' | |
| inquam, 'teque laudo. sed quando?' 'nihil ad me' inquit 'de | |
| tempore, quoniam rem probo.' 'at ego' inquam 'censeo prius | |
| quam proficiscaris. ita patri quoque morem gesseris.' 'faciam' | 15 |
| inquit 'ut censes.' hic dialogus sic conclusus est. | |
| Sed heus tu, diem meum scis esse iii Non. Ian.; aderis igitur. | 2.1 |
| Scripseram iam: ecce tibi orat Lepidus ut veniam. opinor, | 3.1 |
| augures vult habere ad templum effandum. eatur; μὴ σκόρδου. | |
| videbimus te igitur. |