| prid. Id. Quint. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Ego vero utar prorogatione diei, tuque humanissime fecisti qui | 13.43.1.1 |
| me certiorem feceris, atque ita ut eo tempore acciperem litteras | |
| quo non exspectarem, tuque ut ab ludis scriberes. sunt omnino | |
| mihi quaedam agenda Romae, sed consequemur biduo post. |