| v Kal. Sext.(?) 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| O suavis tuas litteras!—etsi acerba pompa. verum tamen scire | 13.44.1.1 |
| omnia non acerbum est, vel de Cotta—populum vero prae- | |
| clarum, quod propter malum vicinum ne Victoriae quidem | |
| ploditur! Brutus apud me fuit; cui quidem valde placebat me | |
| aliquid ad Caesarem. adnueram; sed pompa me deterret. | 5 |
| Tu tamen ausus es Varroni dare! exspecto quid iudicet. | 2.1 |
| quando autem perleget? de Attica probo. est quiddam etiam | |
| animum levari cum spectatione tum etiam religionis opinione | |
| et fama. | |
| Cottam mi velim mittas; Libonem mecum habeo et habue- | 3.1 |
| ram ante Cascam. Brutus mihi T. Ligari verbis nuntiavit, | |
| quod appelletur L. Corfidius in oratione Ligariana, erratum | |
| esse meum. sed, ut aiunt, μνημονικὸν ἁμάρτημα. sciebam | |
| Corfidium pernecessarium Ligariorum; sed eum video ante | 5 |
| esse mortuum. da igitur, quaeso, negotium Pharnaci, Antaeo, | |
| Salvio ut id nomen ex omnibus libris tollatur. |