| c. iii Id. Sext. 45 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Fuit apud me Lamia post discessum tuum epistulamque ad me | 13.45.1.1 |
| attulit missam sibi a Caesare. quae quamquam ante data erat | |
| quam illae Diocharinae, tamen plane declarabat illum ante ludos | |
| Romanos esse venturum. in qua extrema scriptum erat ut ad | |
| ludos omnia pararet neve committeret ut frustra ipse properas- | 5 |
| set. prorsus ex his litteris non videbatur esse dubium quin ante | |
| eam diem venturus esset, itemque Balbo, cum eam epistulam | |
| legisset videri, Lamia dicebat. | |
| Dies feriarum mihi additos video sed quam multos fac, si me | |
| amas, sciam. de Baebio poteris et de altero vicino Egnatio. | 10 |
| Quod me hortaris ut eos dies consumam in philosophia | 2.1 |
| explicanda, currentem tu quidem; sed cum Dolabella viven- | |
| dum esse istis diebus vides. quod nisi me Torquati causa | |
| teneret, satis erat dierum ut Puteolos excurrere possem et ad | |
| tempus redire. Lamia quidem a Balbo, ut videbatur, audiverat | 3.1 |
| multos nummos domi esse numeratos, quos oporteret quam | |
| primum dividi, magnum pondus argenti praeter praedia; | |
| auctionem primo quoque tempore fieri oportere. scribas ad | |
| me velim quid tibi placeat. equidem, si ex omnibus esset | 5 |
| eligendum, nec diligentiorem nec officiosiorem nec mehercule | |
| nostri studiosiorem facile delegissem Vestorio, ad quem accura- | |
| tissimas litteras dedi; quod idem te fecisse arbitror. mihi | |
| quidem hoc satis videtur. tu quid dicis? unum enim pungit, | |
| ne neglegentiores esse videamur. exspectabo igitur tuas | 10 |
| litteras. |