| prid. Id. Sext. 45 (§1) | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Pollex quidem, ut dixerat ad Id. Sext., ita mihi Lanuvi prid. Id. | 13.46.1.1 |
| praesto fuit, sed plane pollex, non index. cognosces igitur ex | |
| ipso. Balbum conveni (Lepta enim de sua munerum curatione | 2.1 |
| laborans me ad eum perduxerat), in eo autem Lanuvino quod | |
| Lepido tradidit. ex eo hoc primum: 'paulo ante acceperam eas | |
| litteras in quibus magno opere se confirmat ante ludos Ro- | |
| manos.' legi epistulam. multa de meo Catone, quo saepissime | 5 |
| legendo se dicit copiosiorem factum, Bruti Catone lecto se sibi | |
| visum disertum. <tum> ex eo cognovi cretionem Cluvi (o | 3.1 |
| Vestorium neglegentem!), liberam cretionem testibus prae- | |
| sentibus sexaginta diebus. metuebam ne ille arcessendus esset. | |
| nunc mittendum est ut meo iussu cernat. idem igitur Pollex. | |
| etiam de hortis Cluvianis egi cum Balbo. nil liberalius. se | 5 |
| enim statim ad Caesarem scripturum, Cluvium autem a T. | |
| Hordeonio legare et Terentiae HS iↄↄↄ et sepulcro multisque | |
| rebus, nihil a nobis. subaccusa, quaeso, Vestorium. quid | |
| minus probandum quam Plotium unguentarium per suos | |
| pueros omnia tanto ante Balbo, illum mi ne per meos quidem? | 10 |
| de Cossinio doleo; dilexi hominem. Quinto delegabo si quid | 4.1 |
| aeri meo alieno superabit et emptionibus, ex quibus mi etiam | |
| aes alienum faciendum puto. de domo Arpini nil scio. | |
| Vestorium nil est quod accuses. iam enim obsignata hac | 5.1 |
| epistula noctu tabellarius noster venit et ab eo litteras diligenter | |
| scriptas attulit et exemplum testamenti. |